Latin
Book 15, lines 15.1.194-15.1.203
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.194-203
Not analysed yet
CTh. 15. 7. 4
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad paulinum praefectum urbi. mulieres, quae ex viliori sorte progenitae spectaculorum debentur obsequiis, si scaenica officia declinarint, ludicris ministeriis deputentur, quas necdum tamen consideratio sacratissimae religionis et christianae legis reverentia suae fidei mancipavit; eas enim, quas melior vivendi usus vinculo naturalis condicionis evolvit, retrahi vetamus. illas etiam feminas liberas a contubernio scaenici praeiudicii durare praecipimus, quae mansuetudinis nostrae beneficio expertes muneris turpioris esse meruerunt. dat. viii kal. mai. mediolano gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 apr. 24).
CTh. 15. 7. 5
Idem aaa. ad paulinum praefectum urbi. quisquis thymelicam ex urbe venerabili inmemor honestatis abduxerit eandemque in longinqua transtulerit seu etiam intra domum propriam, ita ut voluptatibus publicis non serviat, retentarit, quinque librarum auri illatione multetur. dat. v kal. mai. mediolano gratiano v et theodosio i aa. conss. (380 apr. 24).
CTh. 15. 7. 6
Idem aaa. ad valerianum praefectum urbi. equos, quos ad sollemne certamen vel mansuetudinis nostrae largitio subministrat vel diversorum ex amplissimo ordine magistratuum, hactenus ad copiam providendos serenitas nostra decrevit, ut, quidquid illud est, quod palmarum numero gloriosum et celebratis utrimque victoriis nobile congregatur, spectaculis potius urbanae plebis inserviat quam praedae adque compendio deputetur. quisquis igitur ex eo, quod vel serenitas nostra vel ordinarii consules vel praetores in huiuscemodi tribuunt voluptates, quamlibet commodis compendioque privato derivandam duxerit esse iacturam, unius auri librae condemnatione multatus largitionibus nostris cogatur esse munificus. dat. viii kal. mai. treviris eucherio et syagrio conss. (381 apr. [?] 24).
CTh. 15. 7. 7
Idem aaa. ad valerianum praefectum urbi. eos qui agitandi munus exercent illustris auctoritas tua nullis praeter circense certamen adfici noverit oportere suppliciis. dat. viii id. mai. eucherio et syagrio conss. (381 mai. 8).
CTh. 15. 7. 8
Idem aaa. ad valerianum praefectum urbi. scaenae mulier si vacationem religionis nomine postularit, obtentu quidem petitionis venia ei non desit, verum si post turpibus volutata complexibus et religionem quam expetierit prodidisse et gerere quod officio desierat animo tamen scaenica detegetur, retracta in pulpitum sine spe absolutionis ullius ibi eo usque permaneat, donec anus ridicula senectute deformis nec tunc quidem absolutione potiatur, cum aliud quam casta esse non possit. dat. viii id. mai. aquileiae syagrio et eucherio conss. (381 mai. 8).