Latin
Book 15, lines 15.1.204-15.1.213
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.204-213
Not analysed yet
CTh. 15. 7. 9
Idem aaa. herasio proconsuli africae. quaecumque ex huiusmodi faece progenitae scaenica officia declinarint, ludicris ministeriis deputentur, quas necdum tamen sanctissimae religionis et in perenne servandae christianae legis secretorum reverentia suae fidei vindicarit. illas etiam feminas liberatas contubernio scaenici praeiudicii durare praecipimus, quae mansuetudinis nostrae beneficio expertes muneris turpioris esse meruerunt. proposita karthagine v kal. septemb. syagrio et eucherio conss. (381 aug. 28).
CTh. 15. 7. 10
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. fidicinam nulli liceat vel emere vel docere vel vendere vel conviviis aut spectaculis adhibere. nec cuiquam ad delectationis desiderium erudita feminea musicae artis studio liceat habere mancipia. dat. viii kal. iul. constantinopoli arcadio a. i et bautone v. c. conss. (385 iun. 24).
CTh. 15. 7. 11
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio. nulla mima gemmis, nulla sigillatis sericis aut textis utatur auratis. his quoque vestibus noverint abstinendum, quas graeco nomine alethinocrustas vocant, in quibus alio admixtus colori puri rubor muricis inardescit. uti sane isdem scutlatis et variis coloribus sericis auroque sine gemmis collo brachiis cingulo non vetamus. dat. xi kal. octob. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 sept. 21).
CTh. 15. 7. 12pr.
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. si qua in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostrae solent imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur, neque umquam posthac liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas; in aditu vero circi vel in theatri proscaeniis ut collocentur, non vetamus. (394 iun. 29).
CTh. 15. 7. 12. 1
His illud adicimus, ut mimae et quae ludibrio corporis sui quaestum faciunt publice habitu earum virginum, quae deo dicatae sunt, non utantur, et ut nulla femina nec puer thymelici consortio inbuantur, si christianae religionis esse cognoscitur. dat. iii kal. iul. heracleae arcadio a. iii et honorio a. ii conss. (394 iun. 29).