Latin
Book 16, lines 16.1.101-16.1.106
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.101-106
Not analysed yet
CTh. 16. 2. 31
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens sacerdotibus et ministris vel ipsi cultui locoque aliquid importet iniuriae, quod geritur litteris ordinum, magistratuum et curatorum et notoriis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum, qui agnosci potuerint, declarentur. et si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. adque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandam nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi solam gloriam dereliquit. sitque cunctis non solum liberum, sed et laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. quod si multitudo violenta civilis apparitionis executione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, iudices africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem africae litteris, praelato legis istius tenore deposcant, ut rei talium criminum non evadant. dat. vii kal. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 apr. 25 [409 ian. 13]).
CTh. 16. 2. 32
Idem aa. caesario praefecto praetorio. si quos forte episcopi deesse sibi clericos arbitrantur, ex monachorum numero rectius ordinabunt, non obnoxios publicis privatisque rationibus cum invidia teneant, sed habeant iam probatos. dat. vii kal. aug. honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 [?] iul. 26).
CTh. 16. 2. 33
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. ecclesiis, quae in possessionibus, ut adsolet, diversorum, vicis etiam vel quibuslibet locis sunt constitutae, clerici non ex alia possessione vel vico, sed ex eo, ubi ecclesiam esse constiterit, eatenus ordinentur, ut propriae capitationis onus ac sarcinam recognoscant, ita ut pro magnitudine vel celebritate uniuscuiusque vici ecclesiis certus iudicio episcopi clericorum numerus ordinetur. dat. vi kal. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 iul. 27).