Latin
Book 16, lines 16.1.93-16.1.100
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.93-100
Not analysed yet
CTh. 16. 2. 27. 1
Feminae, quae crinem suum contra divinas humanasque leges instinctu persuasae professionis absciderint, ab ecclesiae foribus arceantur. non illis fas sit sacrata adire mysteria neque ullis supplicationibus mereantur veneranda omnibus altaria frequentare; adeo quidem, ut episcopus, tonso capite feminam si introire permiserit, deiectus loco etiam ipse cum huiusmodi contuberniis arceatur, ac non modo si fieri suaserit, verum etiam si hoc ab aliquibus exigi, factum denique esse quacumque ratione compererit, nihil sibi intellegat opitulari. hoc absque dubio emendandis pro lege erit, emendatis pro consuetudine, ut illi habeant testimonium, isti incipiant timere iudicium. dat. xi kal. iul. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio v. c. conss. (390 iun. 21).
CTh. 16. 2. 28
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. legem, quae de diaconissis vel viduis nuper est promulgata, ne quis videlicet clericus neve sub ecclesiae nomine mancipia superlectilem praedam velut infirmi sexus dispoliator invaderet et remotis adfinibus ac propinquis ipse sub praetextu catholicae disciplinae se ageret viventis heredem, eatenus animadvertat esse revocatam, ut de omnium chartis, si iam nota est, auferatur neque quisquam aut litigator ea sibi utendum aut iudex noverit exequendum. dat. x kal. septemb. veronae valentiniano a. iiii et neoterio conss. (390 aug. 23).
CTh. 16. 2. 29
Impp. arcadius et honorius aa. hierio vicario africae. quaecumque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata adque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus. nihil igitur a privilegiis immutetur omnibusque, qui ecclesiis serviunt, tuitio deferatur, quia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus quam ex his quae olim praestita sunt immutari. dat. x kal. april. mediolano olybrio et probino conss. (395 mart. 23).
CTh. 16. 2. 30
Idem aa. theodoro praefecto praetorio. post alia: non novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, quam illa, quae olim videntur indulta, firmamus. privilegia igitur, quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari sub poenae etiam interminatione prohibemus, ita ut hi quoque, qui ecclesiae obtemperant, his, quibus ecclesia, beneficiis perfruantur. dat. prid. kal. feb. mediolano caesario et attico conss. (397 ian. 31).