Latin
Book 16, lines 16.1.117-16.1.123
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.117-123
Not analysed yet
CTh. 16. 2. 38
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. porfyrio proconsuli africae. post alia: privilegia, quae ecclesiis et clericis legum decrevit auctoritas, hac quoque praeceptione sancta et inviolata permanere decernimus. adque hoc ipsis praecipuum ac singulare deferimus, ut, quaecumque de nobis ad ecclesiam tantum pertinentia specialiter fuerint impetrata, non per coronatos, sed ab advocatis eorum arbitratu et iudicibus innotescant et sortiantur effectum. sacerdotes vero provinciae erunt solliciti, ne sub hac scilicet privilegii excusatione etiam contra eorum utilitatem aliquid his inferatur incommodum. dat. xvii kal. dec. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 nov. 15).
CTh. 16. 2. 39 [=brev. 16. 1. 5]
Imppp. arcad. ,honor. et theodos. aaa. theodoro pf. p. quemcumque* clericum indignum officio suo episcopus iudicaverit et ab ecclesiae ministerio segregaverit, aut si qui professum sacrae religionis obsequium sponte dereliquerit, continuo eum curia sibi vindicet, ut liber illi ultra ad ecclesiam recursus esse non possit, et pro hominum qualitate et quantitate patrimonii vel ordini suo vel collegio civitatis adiungatur: modo ut quibuscumque* apti erunt publicis necessitatibus obligentur, ita ut colludio quoque locus non sit. per singulos igitur binae librae auri inferendae aerario nostro a decemprimis curialibus exigantur, si aliquibus illicitam conniventiam et colludia foeda praestiterint, hominibusque improbissimis ab omnibus officiis militiae aditus obstruatur. dat. v. kal. dec. ravennae, basso et philippo coss.
interpretatio. quemcumque* clericum episcopus suus malae vitae esse probaverit et eum de gradu suo pro morum pravitate deiecerit, vel si ipse clericus sua voluntate professionem reliquerit clericatus, continuo a iudice curialibus adiungatur, ut, si ita et natalibus et facultatibus est idoneus, eum inter ipsos curiales officium suum implere compellat. si autem infima persona est, inter collegiatos eum observare, vel ad quae aptus fuerit, in publico servire lex ista constituit, ita ut huius modi personae a curialibus quolibet colludio nullatenus excusentur. quod si factum fuerit, pro singulis personis curiales binas libras auri fisco a se noverint inferendas
CTh. 16. 2. 40
Impp. honorius et theodosius aa. melitio praefecto praetorio. placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur inmunes. prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dicata sordidorum munerum fasce vexentur. nullam iugationem, quae talium privilegiorum sorte gratulatur, muniendi itineris constringat iniuria; nihil extraordinarium ab hac superindicticiumve flagitetur; nulla pontium instauratio, nulla translationum sollicitudo gignatur; non aurum ceteraque talia poscantur. postremo nihil, praeter canonicam illationem, quod adventiciae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. si quis contra venerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis uratur. dat. viii kal. iun. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 mai. 25).