Latin
Book 16, lines 16.1.124-16.1.131
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.124-131
Not analysed yet
CTh. 16. 2. 41
Idem aa. melitio praefecto praetorio. clericos non nisi aput episcopos accusari convenit. igitur si episcopus vel presbyter, diaconus et quicumque inferioris loci christianae legis minister aput episcopos, si quidem alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, sive ille sublimis vir honoris sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus laudabilis intentionis arripiet, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se iacturae famae propriae subiacere, ut damno pudoris, existimationis dispendio discat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de cetero non licere. nam sicut episcopos presbyteros diaconos ceterosque, si his obiecta comprobari potuerint, maculatos ab ecclesia venerabili aequum est removeri, ut contempti post haec et miserae humilitatis inclinati despectu iniuriarum non habeant actionem, ita similis videri debet iustitiae, quod adpetitae innocentiae moderatam deferri iussimus ultionem. ideoque huiusmodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt. dat. iii id. dec. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 dec. 11).
CTh. 16. 2. 42pr.
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. quia inter cetera alexandrinae legationis inutilia hoc etiam decretis scriptum est, ut reverentissimus episcopus de alexandrina civitate aliquas . . . . non exire, quod quidem terrore eorum, qui parabalani nuncupantur, legationi insertum est, placet nostrae clementiae, ut nihil commune clerici cum publicis actibus vel ad curiam pertinentibus habeant. (416 sept. 29).
CTh. 16. 2. 42. 1
Praeterea eos, qui parabalani vocantur non plus quam quingentos esse praecipimus, ita ut non divites et qui hunc locum redimant, sed pauperes a corporatis pro rata alexandrini populi praebeantur, eorum nominibus viro spectabili praefecto augustali videlicet intimatis et per eum ad vestram magnitudinem referendis. (416 sept. 29).
CTh. 16. 2. 42. 2
Quibus neque ad quodlibet publicum spectaculum neque ad curiae locum neque ad iudicium adcedendi licentiam permittimus, nisi forte singuli ob causas proprias et necessitates iudicem adierint, aliquem lite pulsantes vel ab alio ipsi pulsati vel in communi totius corporis causa syndico ordinato, sub ea definitione, ut, si quis eorum haec violaverit, et brevibus parabalani eximatur et competenti supplicio subiugetur nec umquam ad eandem sollicitudinem revertatur. (416 sept. 29).