Latin
Book 16, lines 16.1.21-16.1.30
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.21-30
Not analysed yet
CTh. 16. 1. 4
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad eusignium praefectum praetorio. damus copiam colligendi his, qui secundum ea sentiunt, quae temporibus divae memoriae constanti sacerdotibus convocatis ex omni orbe romano expositaque fide ab his ipsis, qui dissentire noscuntur, ariminensi concilio, constantinopolitano etiam confirmata in aeternum mansura decreta sunt. conveniendi etiam quibus iussimus patescat arbitrium, scituris his, qui sibi tantum existimant colligendi copiam contributam, quod, si turbulentum quippiam contra nostrae tranquillitatis praeceptum faciendum esse temptaverint, ut seditionis auctores pacisque turbatae ecclesiae, etiam maiestatis capite ac sanguine sint supplicia luituri, manente nihilo minus eos supplicio, qui contra hanc dispositionem nostram obreptive aut clanculo supplicare temptaverint. dat. x kal. feb. mediolano honorio nob. p. et evodio conss. (386 ian. 23).
CTh. 16. 2. 0. De episcopis, ecclesiis et clericis
CTh. 16. 2. 1
Imp. constantinus a. haereticorum factione comperimus ecclesiae catholicae clericos ita vexari, ut nominationibus seu susceptionibus aliquibus, quas publicus mos exposcit, contra indulta sibi privilegia praegraventur. ideoque placet, si quem tua gravitas invenerit ita vexatum, eidem alium subrogari et deinceps a supra dictae religionis hominibus huiusmodi iniurias prohiberi. dat. prid. kal. nov. constantino a. iii et licinio iii c. conss. (313 [?] oct. 31).
CTh. 16. 2. 2 [=brev. 16. 1. 1]
Imp. constantinus a. octaviano correctori lucaniae et brittiorum. qui divino cultui ministeria religionis impendunt, id est hi, qui clerici appellantur, ab omnibus omnino muneribus excusentur, ne sacrilego livore quorundam a divinis obsequiis avocentur. dat. xii. kal. nov. constantino a. v. et licinio c. coss.
interpretatio. lex haec speciali ordinatione praecipit, ut de clericis non exactores, non allectos facere quicumque* sacrilega ordinatione praesumat, quos liberos ab omni munere, id est ab omni officio omnique servitio iubet ecclesiae deservire
CTh. 16. 2. 3
Idem a. ad bassum praefectum praetorio. cum constitutio emissa praecipiat nullum deinceps decurionem vel ex decurione progenitum vel etiam instructum idoneis facultatibus adque obeundis publicis muneribus opportunum ad clericorum nomen obsequiumque confugere, sed eos de cetero in defunctorum dumtaxat clericorum loca subrogari, qui fortuna tenues neque muneribus civilibus teneantur obstricti, cognovimus illos etiam inquietari, qui ante legis promulgationem clericorum se consortio sociaverint. ideoque praecipimus his ab omni molestia liberatis illos, qui post legem latam obsequia publica declinantes ad clericorum numerum confugerunt, procul ab eo corpore segregatos curiae ordinibusque restitui et civilibus obsequiis inservire. proposita xv kal. aug. constantino a. vi et constantio caes. conss. (320 iul. 18).