Latin
Book 16, lines 16.1.31-16.1.38
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.31-38
Not analysed yet
CTh. 16. 2. 4
Idem a. ad populum. habeat unusquisque licentiam sanctissimo catholicae venerabilique concilio decedens bonorum quod optavit relinquere. non sint cassa iudicia. nihil est, quod magis hominibus debetur, quam ut supremae voluntatis, post quam aliud iam velle non possunt, liber sit stilus et licens, quod iterum non redit, arbitrium. proposita v non. iul. romae crispo ii et constantino ii caess. conss. (321 iul. 3).
CTh. 16. 2. 5
Idem a. ad helpidium. quoniam comperimus quosdam ecclesiasticos et ceteros catholicae sectae servientes a diversarum religionum hominibus ad lustrorum sacrificia celebranda compelli, hac sanctione sancimus, si quis ad ritum alienae superstitionis cogendos esse crediderit eos, qui sanctissimae legi serviunt, si condicio patiatur, publice fustibus verberetur, si vero honoris ratio talem ab eo repellat iniuriam, condemnationem sustineat damni gravissimi, quod rebus publicis vi<n>dicabitur. dat. viii kal. iun. sirmi severo et rufino conss. (323 mai. [?] 25).
CTh. 16. 2. 6
Idem a. ad ablavium praefectum praetorio. neque vulgari consensu neque quibuslibet petentibus sub specie clericorum a muneribus publicis vacatio deferatur, nec temere et citra modum populi clericis conectantur, sed cum defunctus fuerit clericus, ad vicem defuncti alius allegetur, cui nulla ex municipibus prosapia fuerit neque ea est opulentia facultatum, quae publicas functiones facillime queat tolerare, ita ut, si inter civitatem et clericos super alicuius nomine dubitetur, si eum aequitas ad publica trahat obsequia et progenie municeps vel patrimonio idoneus dinoscetur, exemptus clericis civitati tradatur. opulentos enim saeculi subire necessitates oportet, pauperes ecclesiarum divitiis sustentari. proposita kal. iun. constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 iun. 1).
CTh. 16. 2. 7
Idem a. valentino consulari numidiae. lectores divinorum apicum et hypodiaconi ceterique clerici, qui per iniuriam haereticorum ad curiam devocati sunt, absolvantur et de cetero ad similitudinem orientis minime ad curias devocentur, sed immunitate plenissima potiantur. dat. non. feb. serdica gallicano et symmacho conss. (330 febr. 5).