Latin
Book 16, lines 16.1.226-16.1.235
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.226-235
Not analysed yet
CTh. 16. 5. 20
Exemplum sacrarum litterarum. haereticorum polluta contagia pelli urbibus, vicis proturbari ac nullis penitus iubemus patere conventibus, ne in quoquam loco sacrilega cohors talium hominum colligatur. nulla eorum perversitati vel publica conventicula vel latentiora erroribus secreta tribuantur. dat. xiiii kal. iun. romae tatiano et symmacho vv. cc. conss. (391 mai. 19).
CTh. 16. 5. 21
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. in haereticis erroribus quoscumque constiterit vel ordinasse clericos vel suscepisse officium clericorum, denis libris auri viritim multandos esse censemus, locum sane, in quo vetita temptantur, si coniventia domini patuerit, fisci nostri viribus adgregari. quod si id possessorem, quippe clanculum gestum, ignorasse constiterit, conductorem eius fundi, si ingenuus est, decem libras fisco nostro inferre praecipimus, si servili faece descendens paupertate sui poenam damni ac vilitate contemnit, caesus fustibus deportatione damnabitur. tum illud specialiter praecavemus, ut, si villa dominica fuerit seu cuiuslibet publici iuris et conductor et procurator licentiam dederint colligendi, denis libris auri proposita condemnatione multentur. verum si quos talibus repertos obsecundare mysteriis ac sibi usurpare nomina clericorum iam nunc proditum fuerit, denas libras auri exigi singulos et inferre praecipimus. dat. xvii kal. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 iun. 15).
CTh. 16. 5. 22
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. victorio proconsuli asiae. haeretici neque episcopi faciendi potestatem neque episcoporum confirmationes licitas habeant. dat. xvii kal. mai. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss. (394 apr. 15).
CTh. 16. 5. 23
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. eunomianis, ne caperent aliquid vel relinquerent testamento, legem dudum credidimus promulgandam, quam quidem nunc consilio pleniore revocamus. vivant iure communi, scribant pariter ac scribantur heredes. dat. xii kal. iul. hadrianopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss. (394 iun. 20).
CTh. 16. 5. 24
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. haereticorum dementia nec ulterius conetur perpetrare quae reppererit nec illicita habere concilia, nusquam profana praecepta vel docere vel discere: ne antistites eorundem audeant fidem insinuare, quam non habent, et ministros creare, quod non sunt, ne per coniventiam iudicantum omniumque, quibus per constitutiones paternas super hoc cura mandata est, eiusmodi audacia neglegatur et crescat. dat. vii id. iul. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss. (394 iul. 9).