Latin
Book 16, lines 16.1.236-16.1.247
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.236-247
Not analysed yet
CTh. 16. 5. 25pr.
Impp. arcadius et honorius aa. rufino praefecto praetorio. omnes poenas, cuncta supplicia, quae sanctionibus divae recordationis genitoris nostri adversum haereticorum sunt pertinacem spiritum constituta, nostro etiam decreto reparantes decernimus, quidquid etiam his est contra meritum delinquentum spe correctionis speciali quadam sanctione concessum, id irritum esse. (395 mart. 13).
CTh. 16. 5. 25. 1
Eunomianorum vero perfidam mentem et nequissimam sectam speciali commemoratione damnamus statuimusque omnia, quae contra illorum vesaniam decreta sunt, illibata custodiri, illud addentes, ne quis memoratae sectae militandi aut testandi vel ex testamento sumendi habeat facultatem, ut sit omnibus commune damnum, quibus etiam communis est religionis furor, cessante videlicet, si quid a patre nostro quibusdam fuerat super testandi iure beneficio speciali concessum. dat. iii id. mar. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 mart. 13).
CTh. 16. 5. 26
Idem aa. rufino praefecto praetorio. ne quis haereticorum, quos iam leges innumerae divi genitoris nostri continent, audeat coetus illicitos congregare profanaque mente omnipotentis dei contaminare mysterium, nec publice nec privatim, nec in secreto nec palam. nemo audeat episcopi sibi nomen adsciscere vel ecclesiasticum ordinem eorumque sanctissima nomina pollutis mentibus usurpare. dat. iii kal. april constantinopoli olybrio et probino conss. (395 mart. 30).
CTh. 16. 5. 27
Idem aa. caesario praefecto praetorio. conficiendorum testamentorum dari eunomianis praecipimus potestatem et concedi id, quod divi genitoris nostri data nuper praeceptio continebat. dat. viii kal. iul. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 iun. [?] 24).
CTh. 16. 5. 28
Idem aa. aureliano proconsuli asiae. haereticorum vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent subcumbere, qui vel levi argumento iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare. ideoque experientia tua heuresium haereticum nec in numero sanctissimorum antistitum habendum esse cognoscat. dat. iii non. sept. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 sept. 3).
CTh. 16. 5. 29
Idem aa. marcello magistro officiorum. sublimitatem tuam investigare praecipimus, an aliqui haereticorum vel in scriniis vel inter agentes in rebus vel inter palatinos cum legum nostrarum iniuria audeant militare, quibus exemplo divi patris nostri omnis et a nobis negata est militandi facultas. quoscumque autem deprehenderis culpae huius adfines, cum ipsis, quibus et in legum nostrarum et in religionum excidium coniventiam praestiterunt, non solum militia eximi, verum etiam extra moenia urbis huiusce iubebis arceri. dat. viii kal. decemb. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 nov. 24).