Latin
Book 16, lines 16.1.248-16.1.261
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.248-261
Not analysed yet
CTh. 16. 5. 30pr.
Impp. arcadius et honorius aa. clearcho praefecto urbi. cuncti haeretici procul dubio noverint omnia sibi loca huius urbis adimenda esse, sive sub ecclesiarum nomine teneantur sive quae diaconica appellantur vel etiam decanica, sive in privatis domibus vel locis huiusmodi coetibus copiam praebere videantur, his aedibus vel locis privatis fisco nostro adcorporandis. (396 [402] mart. 3).
CTh. 16. 5. 30. 1
Praeterea omnes clerici haereticorum ex sacratissima urbe pellantur neque his finibus liceat convenire. (396 [402] mart. 3).
CTh. 16. 5. 30. 2
Ad hoc interdicatur his omnibus ad litaniam faciendam intra civitatem noctu vel interdie profanis coire conventibus, statuta videlicet condemnatione centum librarum auri contra officium sublimitatis tuae, si quid huiusmodi fieri vel in publico vel in privatis aedibus concedatur. dat. v non. mar. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 [402] mart. 3).
CTh. 16. 5. 31
Idem aa. caesario praefecto praetorio. auctores doctoresque eunomianorum facinoris investigati clericique maxime, quorum furor tantum suasit errorem, e civitatibus pellantur extorres. dat. xi kal. mai. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 apr. 21 vel 22).
CTh. 16. 5. 32
Idem aa. caesario praefecto praetorio. ne eunomianorum tanta dementia perseveret, sublimis magnificentia tua omni studio auctores doctoresque eunomianorum investigare festinet clericique eorum maxime, quorum furor tantum suasit errorem, de civitatibus pellantur extorres et humanis coetibus segregentur. dat. x kal. mai. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 apr. 21 vel 22).
CTh. 16. 5. 33
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. doctores apollinariorum tota maturitate praecipimus ex aedibus carae nobis abscedere civitatis, ita ut, si obumbrati latebris abire neglexerint, occultos coetus, ut aestimant, habituri, ea loca vel domus, quibus praedictos congregaverint, fisci rationi nectantur. dat. kal. april. constantinopoli caesario et attico conss. (397 apr. [?] 1).
CTh. 16. 5. 34pr.
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. eunomianae superstitionis clerici seu montanistae consortio vel conversatione civitatum universarum adque urbium expellantur. qui si forte in rure degentes aut populum congregare aut aliquos probabuntur inire conventus, perpetuo deportentur, procuratore possessionis ultima animadversione punito, domino possessione privando, in qua his consciis ac tacentibus infausti damnatique conventus probabuntur agitati. si vero in qualibet post publicatam sollemniter iussionem urbe deprehensi aut aliquam celebrandae superstitionis gratia ingressi domum probabuntur, et ipsi ademptis bonis ultima animadversione plectantur et domus, in qua ea sorte, qua dictum est, ingressi nec statim a domino dominave domus expulsi ac proditi fuerint, fisco sine dilatione societur. (398 mart. 4).