Latin
Book 16, lines 16.1.290-16.1.297
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.290-297
Not analysed yet
CTh. 16. 5. 40. 6
Servos etiam extra noxam esse volumus, si dominum sacrilegum revertentes ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint. (407 febr. 22).
CTh. 16. 5. 40. 7
Praedium, quo se huiusmodi hominum coetus, domino, etsi non communione criminis implicato, sciente tamen nec prohibente, contraxit, patrimonio nostro societur, ac, si dominus ignoravit, actor vel procurator possessionis cohercitus plumbo perpeti metallorum operi deputetur, conductor, si idoneus est, deportabitur. (407 febr. 22).
CTh. 16. 5. 40. 8
Rector provinciae, si haec crimina dissimulatione vel gratia delata distulerit aut convicta neglexerit, sciat se multa viginti librarum auri feriendum. defensores quoque et principales urbium singularum nec non et officia provincialia decem librarum auri poena constringet, nisi in his, quae a iudicibus super hoc praecepta fuerint, exsequendis et sagacissimam curam et sollertissimam operam commodarint. dat. viii kal. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 febr. 22).
CTh. 16. 5. 41
Idem aaa. porfyrio proconsuli africae. licet crimina soleat poena purgare, nos tamen pravas hominum voluntates admonitione paenitentiae volumus emendare. quicumque igitur haereticorum, sive donatistae sint sive manichaei vel cuiuscumque alterius pravae opinionis ac sectae profanis ritibus adgregati, catholicam fidem et ritum, quem per omnes homines cupimus observari, simplici confessione susceperint, licet adeo inveteratum malum longa ac diuturna meditatione nutriverint, ut etiam legibus ante latis videantur obnoxii, tamen hos, statim ut fuerint deum simplici religione confessi, ab omni noxa absolvendos esse censemus, ut ad omnem reatum, seu ante contractus est seu postea quod nolumus contrahitur, etiamsi maxime reos poena videatur urgere, sufficiat ad abolitionem errorem proprio damnavisse iudicio et dei omnipotentis nomen, inter ipsa quoque pericula requisitum, fuisse complexum, quia nusquam debet in miseriis invocatum religionis deesse subsidium. ut igitur priores quas statuimus leges in excidium sacrilegarum mentium omni executionis urgueri iubemus effectu, ita hos, qui simplicis fidem religionis licet sera confessione maluerint, censemus datis legibus non teneri. quae ideo sanximus, quo universi cognoscant nec profanis hominum studiis deesse vindictam et ad rectum redundare cultum legum quoque adesse suffragium. dat. xvii kal. dec. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. (407 nov. 15).