Latin
Book 16, lines 16.1.433-16.1.443
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.433-443
Not analysed yet
CTh. 16. 6. 7
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. nefarios eunomianorum coetus ac funesta conventicula penitus arceri iubemus: eos, qui episcoporum seu clericorum vel ministrorum nomine usurpato huiuscemodi coetibus praesunt quorumve in domibus seu in agris conventicula eunomianorum celebrantur illicita, si non ab hoc facinore ignoratione defendantur, cum in hoc fuerint scelere deprehensi, stilum proscriptionis incurrere et bonorum amissione coherceri; eos vero, qui fide, ut dictum est, inbutos inmani furore rebaptizare deteguntur, cum his qui rebaptizantur si hac sint aetate, cui crimen possit opponi. . . . . Dat. iiii kal. april. lucio v. c. cons. (413 mart. 29).
CTh. 16. 7. 0. De apostatis
CTh. 16. 7. 1
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad eutropium praefectum praetorio. his, qui ex christianis pagani facti sunt, eripiatur facultas iusque testandi et omne defuncti, si quod est testamentum submota conditione rescindatur. dat. vi non. mai. constantinopoli, syagrio et eucherio conss. (381 mai. 2).
CTh. 16. 7. 2pr.
Idem aaa. postumiano praefecto praetorio. christianis ac fidelibus, qui ad paganos ritus cultusque migrarunt, omnem in quamcumque personam testamenti condendi interdicimus potestatem, ut sint absque iure romano. (383 mai. 20).
CTh. 16. 7. 2. 1
His vero, qui christiani et catechumeni tantum venerabili religione neglecta ad aras et templa transierint, si filios vel fratres germanos habebunt, hoc est aut suam aut legitimam successionem, testandi arbitratu proprio in quaslibet alias personas ius adimatur. (383 mai. 20).
CTh. 16. 7. 2. 2
Pari et circa eorum personas in capiendo custodienda forma, ut praeter suas et legitimas, quae isdem ex parentum vel germanorum fratrum bonis pervenire potuerint, successiones, iudicio etiam, si ita res ferent, conditae voluntatis nulla omnino in capiendis hereditatibus testamenti iura sibi vindicent et indubitate ab omni testamentorum debeant non solum condendorum, sed etiam sub adipiscendae pontificio hereditatis usurpandorum potestate excludi. dat. xiii kal. iun. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 mai. 20).