Latin
Book 16, lines 16.1.444-16.1.450
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.444-450
Not analysed yet
CTh. 16. 7. 3 [=brev. 16. 2. 1]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. ad hypatium pf. p. christianorum ad aras et templa migrantium negata testandi licentia vindicamus admissum. eorum quoque flagitia puniantur, qui christianae religionis et nominis dignitate neglecta, iudaicis semet polluere contagiis. dat. xii. kal. iun. patavi, merobaude ii. et saturnino coss.
interpretatio. reliqua pars legis de manichaeis ideo facta non est, quia evidenter in novellis invenitur
CTh. 16. 7. 3pr.
[idem aaa. ad hypatium praefectum praetorio. christianorum ad aras et templa migrantium negata testandi licentia vindicamus admissum. eorum quoque flagitia puniantur, qui christianae religionis et nominis dignitate neglecta iudaicis semet polluere contagiis]. eos vero, qui manichaeorum nefanda secreta et scelerosos aliquando sectari maluere secessus, ea iugiter atque perpetuo poena comitetur, quam vel divalis arbitrii genitor valentinianus adscripsit vel nostra nihilo minus saepius decreta iusserunt. auctores vero persuasionis huius, qui lubricas mentes in proprium deflexerant consortium, eademque reos erroris huiuscemodi poena comitetur, quin etiam graviora plerumque pro motibus iudicum et qualitate commissi extra ordinem promi in nefarios sceleris huius artifices supplicia censemus. (383 mai. 21).
CTh. 16. 7. 3. 1
Sed ne vel mortuos perpetua vexet criminationis iniuria vel hereditariae quaestiones temporum varietate longorum prorsus emortuae in redivivos semper agitentur conflictus, huiuscemodi quaestionibus metam temporis adscribimus, ut, si quis defunctum violatae atque desertae christianae religionis accusat eumque in sacrilegia templorum vel in ritus iudaicos vel ad manichaeorum dedecus transisse contendit eaque gratia testari minime potuisse confirmat, intra quinquennium iuge, quod inofficiosis actionibus constitutum est, proprias exerat actiones futurique iudici huiuscemodi sortiatur exordium, ut eodem in luce durante, cuius praevaricatio criminanda est, flagitii huius et sceleris praesens fuisse doceatur publica sub testificatione testatus, probet indicium, neque enim eam superno nomine tacitus praestitisse perfidiam sceleribus adquiescens praevaricationem deinceps tamquam ignarus accuset. dat. xii kal. iun. patavi merobaude ii et saturnino conss.