Latin
Book 16, lines 16.1.487-16.1.496
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.487-496
Not analysed yet
CTh. 16. 8. 9
Idem aaa. addeo comiti et magistro utriusque militiae per orientem. iudaeorum sectam nulla lege prohibitam satis constat. unde graviter commovemur interdictos quibusdam locis eorum fuisse conventus. sublimis igitur magnitudo tua hac iussione suscepta nimietatem eorum, qui sub christianae religionis nomine illicita quaeque praesumunt et destruere synagogas adque expoliare conantur, congrua severitate cohibebit. dat. iii kal. octob. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 sept. 29).
CTh. 16. 8. 10
Impp. arcadius et honorius aa. ad iudaeos. nemo exterus religionis iudaeorum iudaeis pretia statuet, cum venalia proponentur: iustum est enim sua cuique committere. itaque rectores provinciae vobis nullum discussorem aut moderatorem esse concedent. quod si quis sumere sibi curam praeter vos proceresque vestros audeat, tum velut aliena adpetentem supplicio coherceri festinent. dat. iii kal. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 febr. 27).
CTh. 16. 8. 11
Idem aa. ad claudianum comitem orientis. si quis audeat illustrium patriarcharum contumeliosam per publicum facere mentionem, ultionis sententia subiugetur. dat. viii kal. mai. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 apr. 24).
CTh. 16. 8. 12
Idem aa. anatolio praefecto praetorio illyrici. excellens auctoritas tua rectores conveniri praecipiat, ut percepta notione cognoscant oportere a iudaeis irruentum contumelias propulsari eorumque synagogas in quiete solita permanere. dat. xv kal. iul. constantinopoli caesario et attico conss. (397 iun. 17).
CTh. 16. 8. 13
Idem aa. caesario praefecto praetorio. iudaei sint obstricti caerimoniis suis: nos interea in conservandis eorum privilegiis veteres imitemur, quorum sanctionibus definitum est, ut privilegia his, qui illustrium patriarcharum dicioni subiecti sunt, archisynagogis patriarchisque ac presbyteris ceterisque, qui in eius religionis sacramento versantur, nutu nostri numinis perseverent ea, quae venerandae christianae legis primis clericis sanctimonia deferuntur. id enim et divi principes constantinus et constantius, valentinianus et valens divino arbitrio decreverunt. sint igitur etiam a curialibus muneribus alieni pareantque legibus suis. dat. kal. iul. caesario et attico conss. (397 iul. 1).