Latin
Book 16, lines 16.1.497-16.1.506
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.497-506
Not analysed yet
CTh. 16. 8. 14
Idem aa. messalae praefecto praetorio. superstitionis indignae est, ut archisynagogi sive presbyteri iudaeorum vel quos ipsi apostolos vocant, qui ad exigendum aurum adque argentum a patriarcha certo tempore diriguntur, a singulis synagogis exactam summam adque susceptam ad eundem reportent. qua de re omne, quidquid considerata temporis ratione confidimus esse collectum, fideliter ad nostrum dirigatur aerarium: de cetero autem nihil praedicto decernimus esse mittendum. noverint igitur populi iudaeorum removisse nos depraedationis huiusmodi functionem. quod si qui ab illo depopulatore iudaeorum ad hoc officium exactionis fuerint directi, iudicibus offerantur, ita ut tamquam in legum nostrarum violatores sententia proferatur. dat. iii id. april. mediolano theodoro v. c. cons. (399 apr. 11).
CTh. 16. 8. 15
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. cuncta privilegia, quae viris spectabilibus patriarchis vel his, quos ipsi ceteris praeposuerunt, divae memoriae pater noster adque retro principes detulerunt, suum robur tenere censemus. dat. iii non. feb. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto conss. (404 febr. 3).
CTh. 16. 8. 16
Idem aa. romuliano praefecto praetorio. iudaeos et samaritanos, qui sibi agentum in rebus privilegio blandiuntur, omni militia privandos esse censemus. dat. x kal. mai. romae honorio a. vi et aristaeneto conss. (404 apr. 22).
CTh. 16. 8. 17
Idem aa. hadriano praefecto praetorio. dudum iusseramus, ut ea, quae patriarchis a iudaeis istarum partium ex consuetudine praebebantur, minime praeberentur. verum nunc amota prima iussione secundum veterum principum statuta privilegia cunctos scire volumus iudaeis mittendi copiam a nostra clementia esse concessam. dat. viii kal. aug. romae honorio a. vi et aristaeneto conss. (404 iul. 25).
CTh. 16. 8. 18
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. iudaeos quodam festivitatis suae sollemni aman ad poenae quondam recordationem incendere et sanctae crucis adsimulatam speciem in contemptum christianae fidei sacrilega mente exurere provinciarum rectores prohibeant, ne iocis suis fidei nostrae signum inmisceant, sed ritus suos citra contemptum christianae legis retineant, amissuri sine dubio permissa hactenus, nisi ab illicitis temperaverint. dat. iiii kal. iun. constantinopoli basso et philippo conss. (408 mai. 29).