Latin
Book 16, lines 16.1.507-16.1.512
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.507-512
Not analysed yet
CTh. 16. 8. 19
Idem aa. iovio praefecto praetorio. caelicolarum nomen inauditum quodammodo novum crimen superstitionis vindicabit. ii nisi intra anni terminos ad dei cultum venerationemque christianam conversi fuerint, his legibus, quibus praecepimus haereticos adstringi, se quoque noverint adtinendos. certum est enim, quidquid a fide christianorum discrepat, legi christianae esse contrarium. quam quidam adhuc, vitae suae etiam et iuris inmemores, adtrectare ita audent, ut de christianis quosdam foedum cogant taetrumque iudaeorum nomen induere. et quamvis qui haec admiserint, priscorum principum legibus iure damnati sint, non tamen paenitet saepius admonere, ne mysteriis christianis inbuti perversitatem iudaicam et alienam romano imperio post christianitatem cogantur arripere. ac si quisquam id crediderit esse temptandum, auctores facti cum consciis ad poenam praeteritis legibus cautam praecipimus constringi, quippe cum gravius morte sit et inmitius caede, si quis ex christiana fide incredulitate iudaica polluatur. et idcirco iubemus, ne ecclesiis quisquam nocens vel cuiusquam abducere fideli ac devota deo praeceptione sancimus, sub hac videlicet definitione, ut, si quisquam contra hanc legem venire temptaverit, sciat, se ad maiestatis crimen esse retinendum. dat. kal. april. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 apr. 1).
CTh. 16. 8. 20pr.
Idem aa. iohanni praefecto praetorio. quae iudaeorum frequentari conventiculis constat quaeque synagogarum vocabulis nuncupantur, nullus audeat violare vel occupata detinere, cum sine intentione religionis et cultus omnes quieto iure sua debeant retinere. (412 iul. 26).
CTh. 16. 8. 20. 1
At cum vero iudaeorum memorato populo sacratum diem sabbati vetus mos et consuetudo servaverit, id quoque inhibendum esse censemus, ne sub obtentu negotii publici vel privati memoratae observationis hominem adstringat ulla conventio, cum reliquum omne tempus satis publicis legibus sufficere videatur sitque saeculi moderatione dignissimum, ne delata privilegia violentur: quamvis retro principum generalibus constitutis satis de hac parte statutum esse videatur. dat. vii kal. aug. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 iul. 26).