Latin
Book 16, lines 16.1.529-16.1.534
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.529-534
Not analysed yet
CTh. 16. 8. 27
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. quae nuper de iudaeis et synagogis eorum statuimus, firma permaneant: scilicet ut nec novas umquam synagogas permittantur extruere nec auferendas sibi veteres pertimescant. cetera vero vetita in posterum sciant esse servanda, quemadmodum nuper constitutionis latae forma declarat. et cetera. dat. vi id. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 iun. 8).
CTh. 16. 8. 28
Impp. theodosius et valentinianus aa. basso praefecto praetorio. si iudaei vel samaritae filius filiave seu nepos, unus aut plures, ad christianae religionis lucem de tenebris propriae superstitionis consilio meliore migraverint, non liceat eorum parentibus, id est patri vel matri, avo vel aviae, exheredare vel in testamento silentio praeterire vel minus aliquid eis relinquere, quam poterant, si ab intestato vocarentur, adipisci. quod si ita forsitan evenerit, iubemus eum ab intestato rescissa voluntate succedere, libertatibus, quae in eodem testamento datae fuerint, si intra legitimum numerum sunt, suam obtinentibus firmitatem. si quid maximum crimen in matrem patremve, avum vel aviam tales filios vel nepotes commisisse aperte potuerit comprobari, manente in eos ultione legitima, si accusatio interea iure processerit, parentes tamen sub tali elogio, cui subpeditabunt probabilia et manifesta documenta, solam eis falcidiam debitae successionis relinquant, ut hoc saltem in honorem religionis electae meruisse videantur, manente, ut diximus, criminum, si probata fuerint, ultione. et cetera. dat. vi id. april. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 apr. 8).
CTh. 16. 8. 29
Idem aa. iohanni comiti sacrarum largitionum. iudaeorum primates, qui in utriusque palaestinae synedriis nominantur vel in aliis provinciis degunt, quaecumque post excessum patriarcharum pensionis nomine suscepere, cogantur exsolvere. in futurum vero periculo eorundem anniversarius canon de synagogis omnibus palatinis compellentibus exigatur ad eam formam, quam patriarchae quondam coronarii auri nomine postulabant; quae tamen quanta sit, sollerti inquisitione discutias; et quod de occidentalibus partibus patriarchis conferri consueverat, nostris largitionibus inferatur. dat. iii kal. iun. constantinopoli florentio et dionysio conss. (429 mai. 30).