Latin
Book 16, lines 16.1.535-16.1.544
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.535-544
Not analysed yet
CTh. 16. 9. 0. Ne christianum mancipium iudaeus habeat
CTh. 16. 9. 1 [=brev. 16. 4. 1]
Imp. constantinus a. ad felicem pf. p. si quis iudaeorum christianum mancipium vel cuiuslibet alterius sectae mercatus circumciderit, minime in servitute retineat circumcisum, sed libertatis privilegiis, qui hoc sustinuerit, potiatur etc. dat. xii. kal. n
interpretatio. si quis iudaeorum servum christianum vel cuiuslibet alterius sectae emerit et circumciderit, a iudaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat
CTh. 16. 9. 2
Imp. constantius a. ad evagrium. si aliquis iudaeorum mancipium sectae alterius seu nationis crediderit comparandum, mancipium fisco protinus vindicetur: si vero emptum circumciderit, non solum mancipii damno multetur, verum etiam capitali sententia puniatur. quod si venerandae fidei conscia mancipia iudaeus mercari non dubitet, omnia, quae aput eum repperiuntur, protinus auferantur nec interponatur quicquam morae, quin eorum hominum qui christiani sunt possessione careat. et cetera. dat. id. aug. constantio a. ii et constante a. conss. (339 aug. 13).
CTh. 16. 9. 3
Impp. honorius et theodosius aa. annati didascalo et maioribus iudaeorum. absque calumnia praecipimus iudaeis dominis habere servos christianos hac dumtaxat condicione permissa, ut propriam religionem eos servare permittant. ideoque iudices provinciarum fide publicationis inspecta eorum insolentiam noverint reprimendam, qui tempestivis precibus insimulandos esse duxerint, omnesque subreptiones fraudulenter elicitas vel eliciendas vacuandas esse censemus. si quis contra fecerit, velut in sacrilegum ultio proferatur. dat. viii id. nov. ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 nov. 6).
CTh. 16. 9. 4
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. iudaeus servum christianum nec comparare debebit nec largitatis titulo consequi. qui non hoc observaverit, dominio sibi petulanter adquisito careat, ipso servo, si quod fuerit gestum sua sponte duxerit publicandum, pro praemio libertate donando. verum ceteros, quos rectae religionis participes constitutos in suo censu nefanda superstitio iam videtur esse sortita vel deinceps hereditatis seu fideicommissi nomine fuerit consecuta, sub hac lege possideat, ut eos nec invitos nec volentes caeno propriae sectae confundat, ita ut, si haec forma fuerit violata, sceleris tanti auctores capitali poena proscriptione comitante plectantur. dat. iiii id. april. constantinopoli honorio a. xi et constantio v. c. ii conss. (417 apr. 10).