Latin
Book 16, lines 16.1.545-16.1.557
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.545-557
Not analysed yet
CTh. 16. 9. 5
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. post alia: christiana mancipia iudaeorum nemo audeat comparare. nefas enim aestimamus religiosissimos famulos impiissimorum emptorum inquinari dominio. quod si quis hoc fecerit, statutae poenae absque omni erit dilatione obnoxius. et cetera. dat. v id. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 apr. 9).
CTh. 16. 10. 0. De paganis, sacrificiis et templis
CTh. 16. 10. 1pr.
Imp. constantinus a. ad maximum. si quid de palatio nostro aut ceteris operibus publicis degustatum fulgore esse constiterit, retento more veteris observantiae quid portendat, ab haruspicibus requiratur et diligentissime scriptura collecta ad nostram scientiam referatur, ceteris etiam usurpandae huius consuetudinis licentia tribuenda, dummodo sacrificiis domesticis abstineant, quae specialiter prohibita sunt. (320/1 dec. 17).
CTh. 16. 10. 1. 1
Eam autem denuntiationem adque interpretationem, quae de tactu amphitheatri scripta est, de qua ad heraclianum tribunum et magistrum officiorum scripseras, ad nos scias esse perlatam. dat. xvi kal. ian. serdicae; accepta viii id. mar. crispo ii et constantino ii cc. conss. (320/1 dec. 17).
CTh. 16. 10. 2
Imp. constantius a. ad madalianum agentem vicem praefectorum praetorio. cesset superstitio, sacrificiorum aboleatur insania. nam quicumque contra legem divi principis parentis nostri et hanc nostrae mansuetudinis iussionem ausus fuerit sacrificia celebrare, competens in eum vindicta et praesens sententia exeratur. accepta marcellino et probino conss. (341 . . . .) .
CTh. 16. 10. 3
Idem aa. ad catullinum praefectum urbi. quamquam omnis superstitio penitus eruenda sit, tamen volumus, ut aedes templorum, quae extra muros sunt positae, intactae incorruptaeque consistant. nam cum ex nonnullis vel ludorum vel circensium vel agonum origo fuerit exorta, non convenit ea convelli, ex quibus populo romano praebeatur priscarum sollemnitas voluptatum. dat. kal. nov. constantio iiii et constante iii aa. conss. (346 [342] nov. 1).
CTh. 16. 10. 4
Idem aa. ad taurum praefectum praetorio. placuit omnibus locis adque urbibus universis claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari. volumus etiam cunctos sacrificiis abstinere. quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur. facultates etiam perempti fisco decernimus vindicari et similiter adfligi rectores provinciarum, si facinora vindicare neglexerint. dat. kal. dec. constantio iiii et constante iii aa. conss. (346 [354?] dec. 1).