Latin
Book 16, lines 16.1.82-16.1.92
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 16.1.82-92
Not analysed yet
CTh. 16. 2. 23 [=brev. 16. 1. 3]
Imppp. valens, grat. et valent. aaa. artemio, eurydico, appio, gerasimo et ceteris episcopis. qui mos est causarum civilium, idem in negotiis ecclesiasticis obtinendus est: ut, si qua sunt ex quibusdam dissensionibus levibusque delictis ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioeceseos synodis audiantur: exceptis, quae actio criminalis ab ordinariis extraordinariisque iudicibus aut illustribus potestatibus audienda constituit. dat. xvi. kal. iun. treviris, valente v. et valentin. aa. coss.
interpretatio. quoties ex qualibet re ad religionem pertinente inter clericos fuerit nata contentio, id specialiter observetur, ut convocatis ab episcopo dioecesanis presbyteris, quae in contentionem venerint, iudicio terminentur. sane si quid opponitur criminale, ad notitiam iudicis in civitate, qua agitur, deducatur, ut ipsius sententia vindicetur, quod probatur criminaliter fuisse commissum
CTh. 16. 2. 24
Idem aaa. ad catafronium. presbyteros diaconos subdiaconos adque exorcistas et lectores, ostiarios etiam et omnes perinde, qui primi sunt, personalium munerum expertes esse praecipimus. dat. iii non. mart. gratiano a. iiii et merobaude v. c. conss. (377 mart. 5).
CTh. 16. 2. 25
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. qui divinae legis sanctitatem aut nesciendo confundunt aut neglegendo violant et offendunt, sacrilegium committunt. dat. iii kal. mart. thessalonicae gratiano a. v et theodosio a. i conss. (380 febr. 27).
CTh. 16. 2. 26
Idem aaa. ad tuscianum comitem orientis. universos, quos constiterit custodes ecclesiarum esse vel sanctorum locorum ac religiosis obsequiis deservire, nullius adtemptationis molestiam sustinere decernimus. quis enim eos capite censos patiatur esse devinctos, quos necessario intellegit supra memorato obsequio mancipatos? dat. prid. kal. april. constantinopoli eucherio et syagrio conss. (381 mart. 31).
CTh. 16. 2. 27pr.
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. tatiano praefecto praetorio. nulla nisi emensis sexaginta annis, cui votiva domi proles sit, secundum praeceptum apostoli ad diaconissarum consortium transferatur. tum filiis suis, curatore, si id aetas poscit, petito, bona sua idoneis sedula religione gerenda committat, ipsa tantum praediorum suorum reditus consequatur, de quibus servandi abalienandi donandi distrahendi relinquendi vel quoad superest vel cum in fata concedit et libera ei voluntas est, integra sit potestas. nihil de monilibus et superlectili, nihil de auro argento ceterisque clarae domus insignibus sub religionis defensione consumat, sed universa integra in liberos proximosve vel in quoscumque alios arbitrii sui existimatione transcribat ac si quando diem obierit, nullam ecclesiam, nullum clericum, nullum pauperem scribat heredes. careat namque necesse est viribus, si quid contra vetitum circa personas specialiter comprehensas fuerit a moriente confectum. immo si quid ab his morienti fuerit extortum, nec tacito fideicommisso aliquid clericis in fraudem venerabilis sanctionis callida arte aut probrosa cuiuspiam coniventia deferatur; extorres sint ab omnibus quibus inhiaverant bonis. et si quid forte per epistulam codicillum donationem testamentum, quolibet denique detegitur genere conscriptum erga eos, quos hac sanctione submovimus, id nec in iudicium devocetur, sed vel ex intestato is, qui sibi competere intellegit, statuti huius definitione succedat, si quis se agnoscit filium, si quis probat propinquum, si quis denique vel casu vel iudicio, pro solido pro portione, heres legatarius fideicommissarius apertis deprehenditur codicillis, fruatur fortunae munere, conscientiae suae fructu et submotis his adque deiectis in hereditariis corporibus potestate utatur heredis. (390 iun. 21).