Latin
Book 2, lines 2.1.199-2.1.209
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.199-209
Not analysed yet
interpretatio. quicquid vivo patre filius advocatus de causarum susceptione acquisierit, sibi noverit vindicandum, sicut castrense peculium, quod in armis constituti filii probantur acquirere vel illi, qui iudiciariam vivis parentibus meruerint potestatem
CTh. 2. 11. 0. De erroribus advocatorum.
CTh. 2. 11. 1 [=brev. 2. 11. 1]
Imp. constantinus a. furio felici. advocatorum errores in competenti iudicio litigatoribus non praeiudicant. dat. v. kal. aug. constantino a. vi. et constantino caes. coss.
interpretatio. advocatus, si in suscepti causa aliquid in praeiudicium per errorem dixerit, praeiudicare ei, a quo adhibitus est, nullatenus debet: si continuo de ipso errore fuerit reclamatum
CTh. 2. 12. 0. De cognitoribus et procuratoribus.
CTh. 2. 12. 1 [=brev. 2. 12. 1]
Imp. iulianus a. secundo pf. p. nulla dubitatio est, post causam in iudicio publicatam, utpote dominum litis procuratorem effectum, etiam post excessum eius, qui defensionem mandaverat, posse inchoatam litem iurgiumque finire: quippe quum et procuratorem posse eum instituere et ad heredes suos inchoata transmittere, veteres iuris voluerunt conditores. lecta apud acta prid. non. febr. iuliano a. iv. et sallustio coss.
interpretatio. qui dominus et procurator de cuiuslibet rei petitione fuerit institutus et susceptam litem vivo mandatore per actionem repetendo fuerit contestatus, etiamsi ille, qui ei mandatum tale fecerat, de hac luce discedat, liceat ei rem, quam repetendam susceperat, sibimet ipsi defensare et alium procuratorem in hac causa, si voluerit, qui repetat, ut dominus ordinare atque actionem ad heredes suos successoresque transmittere: quia sicut in rebus, quae possidentur, procuratores tantum adversus pulsantes nec non et domini possunt firmiter ordinari, ita in rebus, quae repetuntur, dominos procuratoresque facere is, qui pulsat ac repetit, iure permittitur. solum est, ut mandatum ad vicem donationis factum, actis habeatur insertum
CTh. 2. 12. 2 [=brev. 2. 12. 2]
Impp. valentin. et valens aa. sallustio pf. p. commune negotium et quibusdam absentibus agi potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel si, quod ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. pp. vi. id. dec. divo ioviano et varroniano coss.