Latin
Book 2, lines 2.1.210-2.1.224
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.210-224
Not analysed yet
interpretatio. communes causas absentibus consortibus alii consortes agere possunt, si illi, qui praesentes fuerint, caveant acceptum esse illis, qui absentes sunt, quicquid fuerit iudicatum, aut in praesenti fideiussorem dederint, ut omnia, quae definita fuerint, implere non differant
CTh. 2. 12. 3 [=brev. 2. 12. 3]
Imppp. grat. ,valentin. et theodos. aaa. pancratio pf. u. in principio quaestionis persona debet inquiri, et utrum ad agendum negotium mandato utatur accepto. quibus rite et solenniter constitutis, potest esse sententia: praeteritis autem his, nec dici controversiae solent, nec potest esse iudicium etc. dat. prid. non. april. constantinopoli, antonio et syagrio coss.
interpretatio. quum primum ad iudicem causa fuerit intromissa, personarum firmitas requiratur, ut is, qui causam alterius prosequitur, mandatum eius, cuius causam agendam susceperat, proferre procuret
CTh. 2. 12. 4 [=brev. 2. 12. 4]
Imppp. theodos. ,arcad. et honor. aaa. victorio proconsuli asiae. procurator, licet maritus sit, id solum exsequi debet, quod procuratio emissa praescripserit. dat. v. kal. iul. theodos. a. iii. et abundantio v. C. coss.
interpretatio. qui uxoris suae negotium fuerit prosecutus, quamvis maritus sit, nihil aliud agat, nisi quod ei agendum per mandatum illa commiserit
CTh. 2. 12. 5 [=brev. 2. 12. 5]
Iidem aaa. rufino pf. p. nullo pacto feminae aut amplius, quam sibi competit, agere aut pro aliis possunt intervenire personis. dat. iv. kal. oct. constantinopoli, theodos. a. iii. et abundantio v. C. coss.
interpretatio. nulla ratione feminae amplius quam suas agendi causas habeant potestatem: nec alicuius causam a se noverint prosequendam
CTh. 2. 12. 6 [=brev. 2. 12. 6]
Impp. arcad. et honor. aa. andromacho pf. u. post alia: nemo militantium fiat susceptor defensorve causarum, nec ad cognitionem alieni iurgii suffragator accedat etc. dat. prid. non. iul. mediolano, olybrio et probino coss.
interpretatio. militantes non permittuntur legibus lites suscipere alienas, nec procuratores fieri possunt
CTh. 2. 12. 7 [=brev. 2. 12. 7]
Imp. theodos. a. et valentin. caes. asclepiodoto pf. p. si lite contestata procuratorem vel cognitorem, qui litis minister est ordinatus, mori contigerit, minime eius quaerantur heredes, ne supervacua domino causae laboris occasio protendatur, sed statim ad eum migrent omnes, qui dominus causae fuerat, actiones. et successoribus procuratoris nulla super eo petitio relinquatur, nisi tantum expensarum nomine vel factorum litis causa sumptuum*. nec sane videtur incongruum cognitori, quum manifestum sit, si cognitor vel praesentis procurator usus fuerit in iudicio prosperiore fortuna, vel eadem non flante devictus, iudicati actionem sine ulla cunctatione in dominum dari vel domino. et haec quidem in actoris persona de litis ministro edixisse sufficiat; ceterum in rei quoque idem licere, non dubium est, quamvis abunde legum veterum observatione munita sit, quae, si in rem quoque suam cognitor vel procurator quis fuerit ordinatus, simili modo nihil novi requirere patiuntur etc. dat. xviii. kal. dec. constantinopoli, victore v. C. cos.