Latin
Book 2, lines 2.1.253-2.1.260
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.253-260
Not analysed yet
CTh. 2. 16. 3 [=brev. 2. 16. 3]
Impp. honor. et theodos. aa. iuliano ii. proconsuli africae. et mulieribus et minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. dat. prid. non. mart. ravenna, constantio et constante vv. cc. coss.
interpretatio. minoribus mulieribus, sicut et viris ita in causis omnibus subvenitur. maioribus vero mulieribus, pro fragilitate sexus in multis rebus, quas per ignorantiam praetermiserint, sicut lex ipsa loquitur, iubet esse consultum; id est, ut si fideiussores pro quibuscumque* accesserint, pro ipsa fideiussione non teneantur obnoxiae. et si in difficilioribus causis ius vel leges nescientes, mandati chartulam pro negotiis suis forte subscripserint, ut earum, cui mandaverint, negotium exsequatur, et ille in charta non solum procuratorem, sed et dominum si se scripserit, deceptis per hanc fraudem mulieribus subvenitur. reliqui autem contractus, quos firma aetate publice et solennibus scripturis gesserint, in sua firmitate perdurent
CTh. 2. 17. 0. De his, qui veniam aetatis impetrarunt.
CTh. 2. 17. 1pr. [=brev. 2. 17. 1pr.]
Imp. constantinus a. ad verinum. omnes adolescentes, qui honestate morum praediti paternam frugem vel maiorum patrimonia urbana vel rustica conversatione rectius gubernare cupiunt, et imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum aetatis veniam impetrare audeant, quum vicesimi anni clausa aetas adolescentiae patefacere sibi ianuam coeperit ad firmissimae iuventutis ingressum: ita ut, post impetratam aetatis veniam, iidem ipsi principale beneficium allegantes, non solum praescriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus advocatis, honesta aut simili aut potiore dignitate praeditis, morum suorum instituta probitatemque animi testimonio vitae honestioris edoceant. quod quum ea condicione* effecerint, in alienatione praediorum ius tantum aetatis obtinebunt, quantum per annorum dimensiones ac temporum leges et natura singulis quibusque deferre consuevit.
CTh. 2. 17. 1. 1 [=brev. 2. 17. 1. 1]
Feminas quoque, quarum aetas biennio viros non sera pubertate praecedit, servato etiam in hoc temporis intervallo, decem et octo annos egressas ius aetatis legitimae mereri posse sancimus: sed eas, quas morum honestas mentisque solertia, quas certa fama commendat. has vero propter pudorem ac verecundiam in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta aetatis venia annos tantum probare tabulis vel testibus misso procuratore concedimus: ut etiam ipsae in omnibus contractibus tale ius habeant, quale viros habere praescripsimus.