Latin
Book 2, lines 2.1.261-2.1.270
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.261-270
Not analysed yet
CTh. 2. 17. 1. 2 [=brev. 2. 17. 1. 2]
Ita ut senatores apud gravitatis tuae officium de suis moribus et honestate perdoceant, perfectissimi apud vicariam praefecturam, equites romani et ceteri apud praefectum vigilum, navicularii apud praefectum annonae.
CTh. 2. 17. 1. 3 [=brev. 2. 17. 1. 3]
Cui aetati, quoniam inter plenam perfectamque adolescentiam et robustissimam iuventutem media est, firmatae aetatis appellationem imponimus, ut prima aetas pueritiae sit, sequens adolescentiae, firmata haec tertia, quarta legitima, quinta senectus habeatur.
CTh. 2. 17. 1. 4 [=brev. 2. 17. 1. 4]
In ipsis etiam contractibus hac appellatione consignanda, ut non nudum nomen venditoris inseratur tabulis emptionum*, sed ab illo, qui firmatae aetatis sit et honestus vir habeatur, emisse illum significetur, et venditorem esse firmatae aetatis: ita tamen, ut, quia spes adempta* perfidiae est, et in vendendis praediis diligentiores esse persistant, qui beneficium meruerunt principale, nec praedia sine decreto alienent. dat. v. id. april. thessal. pp. iii. kal. iun. romae, crispo ii. et constantio ii. caess. coss.
interpretatio. adolescentes, qui honestis moribus esse probantur et ad gubernandas facultates suas idoneam cupiunt habere personam, oportet eos primum, antequam ad legitimam aetatem perveniant, id est, ubi vir viginti annorum esse coeperit, auxilium principis implorare, et accepto huius rei beneficio, eo ordine apud testificationem publicam allegare, ut probent, se viginti annorum implesse curricula et honesta conversatione transigere, et sic praedia sua in aliena iura cum decreti tamen interpositione, transferre liberam habeant potestatem. feminae vero, sicut biennio in pubertate minores sunt, ita et transacto biennio, ubi ad xviii. annum pervenerint, eas tamen, quas morum et honestatis commendat opinio, non in publico annos probare suos cogendae sunt, sed misso procuratore per scripturam annos eos, quos superius diximus, se habere demonstrent et similem, quam viri in contractibus habeant facultatem: ita ut qualis vel quam digna persona sit, apud talem iudicem haec, quae dicta sunt, debeat approbare. ergo quum fuerint post adolescentiam hac aetate firmati, in ipsis quoque scripturis vel venditionum instrumentis, honestos se et firmatos aetate conscribant. hoc tamen illis liceat, qui beneficium, ut diximus, principis pro confirmanda aetate meruerint, ne praedia sua sine iussu iudicis vel decreto, quod ex praecepto iudicum vel consensu curialium datur, alienare praesumant
CTh. 2. 18. 0. De iudiciis
CTh. 2. 18. 1 [=brev. 2. 18. 1]
Imp. constantinus a. ad maximum. iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiiciendique patientia praebita ab eo: ut, ubi actio partium limitata sit, contentiones non occursu iudicis, sed satietate altercantium metas compresserint, saepius requiratur, et crebra interrogatione iudicis frequentetur, num quid novi resideat, quod annecti allegationibus in iudiciaria contentione conveniat? quum ad alterutrum hoc proficiat, sive definienda sit causa per iudicem, sive ad nostram scientiam referenda. nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructione indigeat. dat. prid. id. ian. sirmio, crispo ii. et constantino ii. caess. coss.