Latin
Book 2, lines 2.1.271-2.1.279
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.271-279
Not analysed yet
interpretatio. iudex quum causam audire coeperit, litigatorum assertiones vel responsiones patienter accipiat et omnia plena discussione perquirat. nec prius litigantibus sua sententia velit obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus, iam nihil amplius in contentione habuerint, quod proponant: et tam diu actio ventiletur, quousque rei veritas invenitur. frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum fortasse remaneat: quia si apud ipsum finienda causa est, totum debet agnoscere. sin vero ita res exigit, ut ad principis notitiam deferatur, plena discussis omnibus data relatione debet esse suggestio etc
CTh. 2. 18. 2
Idem a. ad maximum praefectum urbi. eum, qui sciens iudicio adesse neglexerit, ut contumacem iudex poena multabit. dat. x k. iun. sirmio probiano et iuliano conss. (322 mai. 23).
CTh. 2. 18. 3 [=brev. 2. 18. 2]
Idem a. ad severum pf. u. nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena proposita, si quis contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione, alium super principali quaestione iudicem postulaverit, ut, rei, quae petatur, integra aestimatione subducta, quintam portionem reipublicae eius civitatis inferat, in cuius finibus res, de qua agitur, constituta est. pp. iii. kal. aug. iuliano et paulino coss.
interpretatio. nullus penitus audiatur, qui unius causae propositionem apud duos iudices partiri voluerit, ut apud unum de negotio principali proponat, et ab alio sibi momenti beneficio rem postulet consignari. quod si quis hoc facere fortasse praesumpserit*, eiusmodi poena se noverit condemnandum, ut nec illud, quod repetit, ulla ratione recipiat, et quintam portionem facultatum suarum, de quantum ibi possederit, reipublicae civitatis illius cedat, in cuius finibus res, de qua agitur, fuerit constituta
CTh. 2. 19. 0. De inofficioso testamento.
CTh. 2. 19. 1 [=brev. 2. 19. 1]
Imp. constantinus a. ad lucrium verinum. fratres uterini ab inofficiosis actionibus arceantur, et germanis tantummodo fratribus adversus eos dumtaxat* institutos heredes, quibus inustas constiterit esse notas detestabilis turpitudinis, agnatione durante, sine auxilio praetoris, petitionis aditus reseretur. dat. id. april. sirmio, constantino a. v. et licinio caes. coss.