Latin
Book 2, lines 2.1.350-2.1.359
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.350-359
Not analysed yet
CTh. 2. 27. 1. 2 [=brev. 2. 27. 1. 2]
Quod si se forsitan causetur absentem, maioribus adstrui potest conventio longinqua documentis, promissaeque solutionis epistolare rescriptum. ac ne id ipsum, qui cautionem fingit, imitetur, producat in medium portitores, qui alternae partis scripta confirment, a quibus tamen verum vel sacramento dignitas vel suppliciis terror exploret: quamvis ad illuminandam hereditarii debiti fidem et causas oporteat foenoris approbari, et pecuniae baiulos hinc inde produci. his ac talibus si destituetur taciturnitas longinqua documentis, in evidenti est, veteratorum calumnias non solum repetitione privandas, verum etiam severitate cohibendas.
CTh. 2. 27. 1. 3 [=brev. 2. 27. 1. 3]
Sed si viventis ante hanc legem facta cautio proferatur, quam suam neget ille, qui petitur, sequestret pecuniam litigaturus ex falso. cavendum est enim, ne inficiandi fomitem ministremus obnoxiis. quod tamen tunc conveniet custodiri, si inter praesentes utrosque viventes necdum viginti anni, inter absentes necdum triginta doceantur emensi. alioquin, si chirographi fides sub silentio iudiciariae conventionis statutum tempus excesserit, probari prius debitum conveniet, tunc reposci, sequestrationis necessitate summota.
CTh. 2. 27. 1. 4 [=brev. 2. 27. 1. 4]
Sin vero suam quidem manum fateatur obnoxius, sed nihil sibi numeratum pro hac obligatione causetur, tunc chirographi discuti oportebit aetatem, ut, si iure delata contestationibus tempora debitor taciturnus exegit, cavillationis istius perdat obstaculum.
CTh. 2. 27. 1. 5 [=brev. 2. 27. 1. 5]
De cetero vero sancimus, ut omnes deinceps cautiones intra duodecennium vim contestationis accipiant, quam debitor facta novatione promittat.
CTh. 2. 27. 1. 6 [=brev. 2. 27. 1. 6]
Sed si mediis temporibus peregrinetur obnoxius, quo novationi longior obsit absentia, volumus, creditorem ante duodecennium praestitutum aditis iudiciis edictum mereri auctoritatemque postibus debitoris affigere, domesticas etiam convenire personas: nullus enim per tanta contestationum poterit documenta mentiri. quod ideo ante duodecennium iubemus agitari, ut per intervalla temporis longioris inclamatus advertat, confutari debere, si fides non agnoscitur petitorum, nec obesse iam post adscripta tempora creditori, si post has contestationum voces longa debitoris absentia vel redhibitio proteletur, vel novatio iusta ludatur. et quamvis nescire promulgata non liceat, per omnem hunc annum pendere iubemus edictum. dat. v. kal. aug. ravenna, eustathio et agricola coss.