Latin
Book 2, lines 2.1.360-2.1.363
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.360-363
Not analysed yet
interpretatio. de cautionibus mortuorum hoc praecipimus observari, ut, si debitor absens defunctus fuerit, et mortuum eum creditor esse cognoverit, cautionem suam intra quinquennium iudici non differat publicare. si vero praesente creditore defecerit, intra biennium defuncti publicet cautionem: ita tamen, ut manus mortui conferatur, et agnosci possit illius esse subscriptio, aut convenisse illum, dum viveret, aliquibus scientibus valeat approbare: et causas ipsius debiti, unde pecuniam contraxit, exponat. quod si supra personam mortui detegitur fortasse mentiri, non solum pecuniam non recipiat, sed etiam severitatem legis incurrat. nam de reliquo inter vivorum personas haec observanda decernimus, ut omnes cautiones debitorum intra duodecim annos debeant contestari: ita ut a debitoribus renoventur. quod si forsitan ante duodecim annos debitorem peregrinari contigerit, iudicis mereatur edictum, quod in postibus debitoris sui pro contestatione debeat affigere, et homines illius convenire non desinat, ut quum fuerit taliter debitum contestatum, excusationem, qui peregrinatur, longi temporis habere non possit. nec ideo se excuset, quod non renovaverit cautionem. sane si debitor suam esse dixerit cautionem, sed nihil se de ipsa cautione asserat accepisse, tempus debet inspici cautionis, ut, si intra quinquennium cautio conscripta cognoscitur, et probatum fuerit, quod in cautione continetur acceptum, debitor suam impleat cautionem. si vero, quae in cautione scripta sunt, intra quinquennium tradita non probantur, is, cuius cautio est, non teneatur obnoxius: nam transacto quinquennio, si de cauta et non consignata pecunia debitor dixerit, nullatenus audiatur
CTh. 2. 28. 0. De pecuniae sequestratione prohibita.
CTh. 2. 28. 1 [=brev. 2. 28. 1]
Impp. honor. et theodos. aa. ioanni pf. p. post alia: quoties ex quolibet contractu pecunia postulatur, sequestrationis necessitas conquiescat: oportet enim debitorem primo convinci et sic solutioni succumbere. quam rem quum iuris ratio, tum ipsa aequitas persuadet, ut probationes secum afferat debitoremque convincat pecuniam petiturus etc. dat. v. id. iul. ravenna, honorio xiii. et theodos. x. aa. coss.