Latin
Book 2, lines 2.1.364-2.1.372
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.364-372
Not analysed yet
interpretatio. quoties ab aliquo pecunia repetitur, non prius cogatur sequestrare pecuniam ille, qui petitur, quam ille, qui repetit, debitorem suum certa prius probatione convincat, et sic pecuniam, quam se dedisse convicerit, adhibita probatione recipiat
CTh. 2. 29. 0. Si certum petatur de suffragiis.
CTh. 2. 29. 1 [=brev. 2. 29. 1]
Imp. iulianus a. ad populum. foedis commentis, quae bonorum merito deferuntur, quidam occupare meruerunt et quum meruissent in republica quolibet pacto versari, repetendam sibi pecuniam, quam inhoneste solverant, imprudentius atque inhonestius arbitrantur: alii etiam, quae tunc donaverant vel potius proiecerant ob immeritas causas, invadenda denuo crediderunt. sed quia leges romanae huiusmodi contractus penitus ignorant, omnem repetendi eorum, quae prodige nefarieque proiecerunt, copiam prohibemus. qui itaque repetere nititur vel repetiisse convincitur, et, quod dedit, apud suffragatorem eius manebit vel extortum restituet, et alterum tantum fisci viribus inferre cogatur. dat. kal. febr. constantinopoli, mamertino et nevitta coss.
interpretatio. aliquanti pro sua voluntate suffragia dedisse probantur, et postea, quum ad militiam pervenerunt, ea, quae dederant, repetere vel auferre contra rationem inhoneste et illicite praesumpserunt*. ideoque praecipimus, ut quicumque* aliquid pro praestandis sibi, quae petiit, dedisse dignoscitur, non habeat licentiam repetendi: qui vero repetere fuerit conatus, hoc ille habeat, qui accepit, aut certe, si sublatum ei fuerit, reformetur, et aliud tantum ille, qui abstulit, fisco cogatur inferre
CTh. 2. 29. 2pr. [=brev. 2. 29. 2pr.]
Imppp. theodos. ,arcad. et honor. aaa. rufino pf. p. si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postularint, et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, quum ea, quae optaverint, consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coarctandi sunt.
CTh. 2. 29. 2. 1 [=brev. 2. 29. 2. 1]
Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel in ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat, et contractus habebit perpetem firmitatem, quoniam collatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur.