Latin
Book 3, lines 3.1.102-3.1.114
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.102-114
Not analysed yet
CTh. 3. 5. 10
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad. . . . (380/1. . .) .
CTh. 3. 5. 11pr. [=brev. 3. 5. 6pr.]
Imppp. grat. ,valentin. et theodos. aaa. eutropio pf. p. patri, matri, tutori vel cuicumque*, ante decimum puellae annum datis sponsalibus, quadrupli poenam remittimus, etsi nuptiae non sequantur. et si interea puella decesserit, sponsalia iubemus sponso restitui.
CTh. 3. 5. 11. 1 [=brev. 3. 5. 6. 1]
Quod si decimo anno vel ultra pater quisve alius, ad quem puellae ratio pertinet, ante duodecim annos, id est usque ad undecimi metas, suscepta crediderit pignora esse retinenda, deinceps adventante tempore nuptiarum a fide absistens quadrupli fiat obnoxius.
CTh. 3. 5. 11. 2 [=brev. 3. 5. 6. 2]
Viduae autem ratio diversa est, cui auxilium non suffragatur aetatis, scilicet ut ea, matrimonium non implens, ad quadruplum ex veteri constitutione teneatur.
CTh. 3. 5. 11. 3 [=brev. 3. 5. 6. 3]
Duodecimo autem anno impleto quisquis de nuptiis paciscitur, si quidem pater, semet ipsum obliget, sive mater curatorve aut alii parentes, puella fiat obnoxia.
CTh. 3. 5. 11. 4 [=brev. 3. 5. 6. 4]
Cui quidem contra matrem, tutorem, curatorem eumve parentem actio ex bono et aequo integra reservetur eorum pignorum, quae ex propriis, iuxta poenam iuris, reddiderit facultatibus, si ad consensum accipiendarum arrarum ab his se ostenderit fuisse compulsam. dat. xv. kal. iul. thessalonica, gratiano a. v. et theodos. a. i. coss.
interpretatio. pater vel mater puellae, aut si pater defuerit, tutor, curator vel aliquis ex propinquis, si, antequam decimum annum puella contingat, de nuptiis pacti fuerint et sponsalia susceperint, si postea mutata voluntate renuere voluerint, quem prius susceperant, non addicuntur ad quadruplum, sed ea tantum, quae sunt suscepta, restituant: nam et si puella mortua fuerit, hoc tantum, quod acceperant, reddunt. sin vero iam puella decimum agens annum usque ad undecimum plenum susceptas arras vel ipsa vel parentes, tutores curatoresve tenuerint, id observandum est, ut, si fidem placiti mutare voluerint et illum renuant, cuius sponsalia suscepit, ad quadrupli poenam sine dubio teneatur persona, quaecumque* de puellae nuptiis placitum fecit. quod si antequam annus undecimus compleatur, pignora suscepta reddiderint, nullam de susceptis arris calumniam pertimescant. nam si vidua fuerit, nihil per aetatem poterit excusare, si animum alibi diverterit et priorem sponsum renuere voluerit. tunc quaecumque* suscepit sponsaliorum titulo, in quadruplum reddat. puella vero post duodecimum aetatis suae annum, si pater de nuptiis illius aliud facere voluerit, quam promisit, ad quadrupli poenam et ipse tenendus est. si pater mortuus est, et de nuptiis puellae mater, tutor aut curator aut propinquus aliquis definierit, et puella alteri nubere maluerit, ipsa sponso priori de propriis facultatibus satisfaciat in quadruplum, quod accepit: hac tamen condicione* servata, ut postmodum contra praedictas personas agere possit, si illius arras, quem renuit, illis cogentibus invita suscepit