Latin
Book 3, lines 3.1.93-3.1.101
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.93-101
Not analysed yet
CTh. 3. 5. 6. 1 [=brev. 3. 5. 5. 1]
Quod si sponsa, interveniente vel non interveniente osculo, sponsaliorum titulo, quod raro accidit, fuerit aliquid sponso largita, et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata, ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. dat. id. iul. constantinopoli. accepta xiiii. kal. mai. hispali, nepotiano et facundo coss.
interpretatio. si quando sponsalibus celebratis, interveniente osculo, sponsus aliquid sponsae donaverit, et ante nuptias sponsus forsitan moriatur, tunc puella, quae superest, mediam donatarum solenniter rerum portionem poterit vindicare, et dimidiam mortui heredes acquirunt, quocumque* per gradum successionis ordine venientes. si vero osculum non intervenerit, sponso mortuo nihil sibi puella de rebus donatis vel traditis poterit vindicare. si vero a puella sponso aliquid donatum est, et mortua fuerit, quamvis aut intercesserit aut non intercesserit osculum, totum parentes puellae sive propinqui, quod puella donaverat, revocabunt
CTh. 3. 5. 7
. . . . dumtaxat servata oblatio habeat integrum robur, etsi nulla se testationi fides adcommodavit actorum; quippe satis est idoneus testium convocatorum in haec vota conventus: dummodo in ceteris universis donationibus secundum constituta divi patris nostri actorum confectio requiratur. dat. v id. iv agrippinae amantio et albino conss. (345 iun. 9 vel iul. 11).
CTh. 3. 5. 8
Imp. iulianus a. ad hypatium vicarium urbis romae. quotiens sponsae in minori constitutae aetate futurae coniugi aliqua collata in praediis italicis vel stipendiariis seu tributariis intercedente stipulatione donantur, largitas perpeti firmitate subsistat, etiamsi traditionis sollemnitas defuisse videatur, ita tamen, ut etiam in his donationibus, quae in minores conferuntur, actorum confectio omnifariam flagitetur. dat. viiii k. mart. antiochiae iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 febr. 21).
CTh. 3. 5. 9
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad probum praefectum praetorio. multa ante nuptias sponsaliorum nomine pro sollemnitate traduntur, quae nequaquam in damnum debent dantis accrescere, sed mortua in matrimonio puella ad dantis commodum revocari, veteri scilicet iure neglecto. patris igitur explosa persona propinquorumque his personis, quae ante coeptum matrimonium videntur optulisse, incunctanter ea redhiberi oportet. dat. iii id. iul. treviris valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? 373? iul. 13).