Latin
Book 3, lines 3.1.126-3.1.133
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.126-133
Not analysed yet
interpretatio. iudex provinciae cuiuslibet vel quicumque* in administratione constitutus, si habeant aliqui adultos secum filios in praedicto honore positi aut propinquos vel qui ipsis in consortio administrationis videntur adiuncti, si per potestatem aut comminando parentibus aut terrendo forte tutores sive curatores vel ipsas quoque puellas sponsaliorum nomine aut arrarum ad obligandam cuiuslibet domum aliqua dederint, si contra hanc voluntatem aut parentes aut ipsae puellae resultare voluerint, habeant liberam facultatem renuere, quod ita suscepisse videntur. nec poenam sibi noverint quadrupli exigendam, sed etiam ea, quae sub terrore visae sunt accepisse, in lucrum suum, si voluerint, retinebunt, nec constringi possunt, nisi forte ex suo arbitrio reddere voluerint. nam si post administrationem aut parentum aut puellarum circa eos, qui sponsalia dederint, voluntas nubendi permanserit, sequatur electa coniunctio
CTh. 3. 7. 0. De nuptiis.
CTh. 3. 7. 1pr. [=brev. 3. 7. 1pr.]
Imppp. valentin. ,valens et grat. aaa. ad senatum. viduae intra vicesimum et quintum annum degentes etiamsi emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nuptias non sine patris sententia conveniant aut in oppignerationem. cessent itaque sequestres atque interpretes, taciti nuntii renuntiique corrupti. nuptias nobiles nemo redimat, nemo sollicitet, sed publice consulatur affinitas, adhibeatur frequentia procerum.
CTh. 3. 7. 1. 1 [=brev. 3. 7. 1. 1]
Quod si in condicionis* delectu mulieris voluntas certat sententiae propinquorum, placet admodum, ut in pupillarum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi consulens mulier approbaverit.
CTh. 3. 7. 1. 2 [=brev. 3. 7. 1. 2]
Sed ne forte hi, qui gradu proximo ad viduarum successiones vocantur, etiam honestas nuptias impediant, si huius rei suspicio processerit, eorum volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit. dat. xvii. kal. aug. gratiano a. ii. et probo v. c. coss.