Latin
Book 3, lines 3.1.134-3.1.139
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.134-139
Not analysed yet
interpretatio. viduae intra vicesimum et quintum annum si fuerint constitutae et adhuc vivis patribus, tametsi emancipatione acquisierint libertatem, si ad secundas nuptias venire voluerint, noverint coniunctionem suam in patrum potestate, non in propria voluntate consistere, et eorum electione, non quorumcumque* amicorum aut familiarium sequendum esse consensum. si vero patres mortui sunt, nec sic quoque ex suo singulariter arbitrio nubendi habeant potestatem, sed pro honestate coniunctionis iudicium sequendum est propinquorum. quod si duo petitores exstiterint, consulendi sunt quidem parentes, nec praetermittendus est etiam iudex, qui voluntatem feminae pro honestiore dumtaxat* parte prospiciat. nec illis tantum propinquis praestet assensum, qui suspicione hereditatis utuntur, qui forte, dum nuptias differunt, pro successione hereditatis mulieris mortem exspectare videntur: sed illorum magis, si talis condicio* intercedit, electio sequenda est, qui nihil possunt de ipsius hereditate conquirere
CTh. 3. 7. 2 [=brev. 3. 7. 2]
Imppp. valentin. ,theodos. et arcad. aaa. cynegio pf. p. ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat, neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. dat. prid. id. mart. thessalonica, theodos. a. ii. et cynegio v. c. coss.
interpretatio. legis huius severitate prohibetur, ut nec iudaeus christianae matrimonio utatur, nec christianus homo iudaeam uxorem accipiat. quod si aliqui contra vetitum se tali coniunctioni miscuerint, noverint se ea poena, qua adulteri damnantur, persequendos, et accusationem huius criminis non solum propinquis, sed etiam ad persequendum omnibus esse permissam
CTh. 3. 7. 3 [=brev. 3. 7. 3]
Impp. theodos. et valentin. aa. hierio pf. p. si donationum ante nuptias vel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nuptiarum celebritas omittatur, nullus aestimet, ob id deesse recte alias inito matrimonio firmitatem, vel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, si inter pares honestate personas, nulla lege impediente, fiat consortium, quod ipsorum consensu atque amicorum fide firmatur etc. dat. x. kal. mart. constantinopoli, felice et tauro coss.