Latin
Book 3, lines 3.1.154-3.1.161
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.154-161
Not analysed yet
CTh. 3. 8. 3 [=brev. 3. 8. 3]
Impp. honor. et theodos. aa. ioanni pf. p. nulli videatur ambiguum, eorum, quae nuptiarum tempore mulieres accipiunt, etiamsi ad secundas nuptias, exstantibus ex priore matrimonio liberis, emenso tempore forte migraverint, in diem vitae usumfructum circa eas debere durare, salva iis proprietate, quibus ius integrum post earum obitum leges sacratissimae reservarunt, ut manifestum est, quod delatum ex priori coniugio liberis constat. dat. x. kal. iul. ravenna, dd. nn. honorio ix. et theodos. v. aa. coss.
interpretatio. notissimum valde est, has facultates, quas tempore nuptiarum mulieres a maritis accipiunt, suo dominio vindicare: et si maritum mori contigerit, qui tamen filios derelinquat, et post transacta luctus tempora legitime ad alias nuptias venerint, in diem vitae suae donatarum rerum teneant usumfructum. post obitum vero earum ad prioris mariti filios omnia revertantur, nec exinde aliquid matribus vivis filiis in aliorum iura transferre permissum est
CTh. 3. 9. 0. Si secundo nupserit mulier, cui maritus usumfructum reliquerit.
CTh. 3. 9. 1 [=brev. 3. 9. 1]
Impp. arcad. et honor. aa. asterio comiti orientis. aperta definitione signamus, longe aliud esse, quod de rebus ante nuptias a nostra mansuetudine constitutum est, aliud, quod de iis, quae ex patrimonio proprio vir suo arbitrio ad usumfructum uxori dereliquit. nam in eo usufructu, quem vir extremam constituens voluntatem de rebus propriis uxori dimiserit, statim post secundas nuptias mulieri volumus imminere iacturam, secundum eam legem, quae de hoc articulo non dubitatur emissa: de usufructu vero rerum ante nuptias donatarum ea servari, quae saluberrima lex anterior plena definitione decrevit. dat. xvi. kal. mart. constantinopoli, honorio a. iv. et eutychiano coss.
interpretatio. clara interpretatione has duas sententias explanavit, ut praeter sponsaliciam* donationem, si maritus moriens de patrimonio suo usumfructum reliquit uxori, iuxta voluntatem eius relicta possideat, ita ut si mulier postea alio viro nupserit, mox usumfructum ex testamento acquisitum filiis eius refundat, a quo usumfructum fuerat consecuta: usumfructum vero de sponsalicia* largitate usque ad obitum suum, sicuti superius alia lex locuta est, merito retinebit: unde haec ipsa post obitum matris ad illius mariti filios, qui donavit, proprietas reditura est
CTh. 3. 10. 0. Si nuptiae ex rescripto petantur.