Latin
Book 3, lines 3.1.162-3.1.164
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.162-164
Not analysed yet
CTh. 3. 10. 1 [=brev. 3. 10. 1]
Impp. honor. et theodos. aa. theodoro pf. p. quidam, vetusti iuris ordine praetermisso, obreptione precum nuptias, quas se intelligunt non mereri, de nobis aestimant postulandas, se habere puellae consensum confingentes. quapropter tale sponsalium genus praesentis legis definitione prohibemus. si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum surreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat, et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se iuste hac ratione susceptos non habiturum, nec umquam* postulatae indulgentiae annotationisve principis indulto efficacem se veniae effectum meruisse: exceptis his, quos consobrinorum, hoc est quarti gradus, coniunctionem lex triumphalis memoriae patris nostri, exemplo indultorum, supplicare non vetavit, exceptisque his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant, vel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi praecepto legum cum quadrupli poena deposcunt. nos enim peti de nobis nuptias supplicatione prohibemus, quas deceat de voluntate parentum vel de ipsis adultis puellis aut mulieribus impetrari. nam si negato coniugio, quod fuerat ante promissum, lis aliqua legum praecepto nascatur, de iure nos consuli non vetamus. dat. kal. febr. ravenna, dd. nn. honorio viii. et theodos. iii. aa. coss.
interpretatio. fit aliquoties a quibusdam, ut obliti severitatem legum, obrepere principis audeant maiestati et coniugia sibi expetant ex praecepto, quae consequi non merentur, ut de consensu parentum vel puellae mentiantur: qua de causa huiusmodi audaciam interdicit. quicumque* ergo sub tali obreptione matrimonium se obtinere putaverit, et amissione bonorum et exsilii relegatione se noverit esse damnandum: nec matrimonium, quod taliter quaesierit, habiturum, nec filios tali ordine et ambitione susceptos legitimos appellandos: nec etiam per supplicationem huius praesumptionis* veniam promereri. his vero, quos in quartum gradum originis coniunctio praesumptiva* copulaverit, quia notabile est, tamen si supplicaverint, veniam relaxabit. nec his interdici, ut praeceptum expetant maiestatis, qui parentum placito copulantur. illi vero, qui, pactis sibi vivis parentibus puellis, ab ipsis puellis post parentum obitum contemnuntur, praecepti tenore in quadruplum arrarum nomine data vel donata recipiant; nam de reliquo si ante definita non fuerint, per supplicationem coniugia postulari omni severitate prohibuit. ceterum si cum parentibus puellae aut cum ipsa puella quis de nuptiis pactus fuerit, et unus ex his voluerit de placitis resilire, nos ab eo, qui despicitur, consuli non vetamus. reliqua pars legis istius alibi iam habetur exposita