Latin
Book 3, lines 3.1.30-3.1.37
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.30-37
Not analysed yet
CTh. 3. 1. 2. 2 [=brev. 3. 1. 2. 2]
Nec inter emptorem* et venditorem solennia in exquisitis cuniculis celebrentur, sed fraudulenta venditio penitus sepulta depereat. dat. prid. non. febr. constantinopoli, feliciano et titiano coss.
interpretatio. quicumque* villam comparat, tributum rei ipsius, sicuti et ius possessionis se comparasse cognoscat, quia non licet ulli agrum sine tributo vel solutione fiscali aut comparare aut vendere. quod si suppressa fiscali solutione aliquis vendere ausus fuerit vel comparare praesumpserit*, noverint, inter quos talis fuerit secreta transactione contractus, quod et ille pretium perdat, qui emptor* accesserit, et venditor possessionem amittat, quia iubetur, ut vicini rei, quae venditur, testes esse debeant et praesentes, in tantum, ut etiam de mediocribus rebus si quid in usum venditur, ostendi vicinis placeat, et sic comparari, ne aliena vendantur
CTh. 3. 1. 3 [=brev. 3. 1. 3]
Imp. iulianus a. ad iulianum comitem orientis. patrui mei constantini constitutionem iubemus aboleri, qua praecepit, minores feminas consortio virorum copulatas sine decreti interpositione venditiones posse celebrare, si viri earum consensum pariter atque subscriptionem instrumentis putaverint esse praebendam, quoniam absurdum est, maritos eis interdum inopes obligari, quum possint, venditionis iure ipso non valente, res proprias recipere ab iis, qui se illicitis contractibus miscuerunt. vetus igitur ius revocamus, ut omnis venditio, quaecumque* fuerit a minore, viro sive femina, sine decreti interpositione celebrata, nulla ratione subsistat. dat. viii. id. dec. antiochia, mamertino et nevitta coss.
interpretatio. constantini imperatoris fuerat lege praeceptum, ut minores aetate feminae, si maritos haberent, cum illorum consensu possent de facultatibus suis aliqua vendere. sed hoc praesenti lege remotum est, atque id observandum erit, ut in annis minoribus constituti, seu vir seu femina, si ita necessitas exegerit, ut aliquid vendere velint, qui comparare voluerit, auctoritate iudicis aut consensu curiae muniatur: nam aliter a minoribus facta venditio non valebit
CTh. 3. 1. 4 [=brev. 3. 1. 4]
Imppp. grat. ,valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pf. p. quisquis maior aetate atque administrandis familiarum suarum curis idoneus comprobatus praedia, etiam procul posita, distraxerit, etiamsi praedii forte totius quolibet casu minime facta distractio est, repetitionis in reliquum, pretii nomine vilioris, copiam minime consequatur. neque inanibus immorari sinatur obiectis, ut vires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire vires vel merita atque emolumenta debuerit. dat. vi. non. mai. mediolano, merobaude ii. et saturnino coss.