Latin
Book 3, lines 3.1.38-3.1.46
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.38-46
Not analysed yet
interpretatio. quaecumque* persona iam perfecta aetate domum suam regere potest, si villam, domum vel quodlibet aliud, habita pretii definitione, vendiderit, et forsitan postea opponere velit, quod minus pretii acceperit, quam res valebat, quia forte agrum, quem vendidit, longe positus ignorasse se dicat, non ideo venditio poterit revocari: quia aetas perfecta potuit scire, quid venderet, aut quo pretio res vendenda valere potuisset
CTh. 3. 1. 5 [=brev. 3. 1. 5]
Iidem aaa. cynegio pf. p. ne quis omnino iudaeorum christianum comparet servum neve ex christiano iudaicis sacramentis attaminet. quod si factum publica indago compererit, et servi abstrahi debent, et tales domini congruae atque aptae facinori poenae subiaceant: addito eo, ut, si qui apud iudaeos vel adhuc christiani servi vel ex christianis iudaei reperti fuerint, soluto per christianos competenti pretio ab indigna servitute redimantur. accepta x. kal. oct. rhegio, richomere et clearcho coss.
interpretatio. convenit ante omnia observari, ut nulli iudaeo servum christianum habere liceat, certe nullatenus audeat, ut christianum, si habuerit, ad suam legem transferre praesumat. quod si fecerit, noverit se sublatis servis poenam dignam tanto crimine subiturum: nam ante legem datam id fuerat statutum, ut pro christiano servo, si inquinatus fuisset pollutione iudaica, sciret sibi pretium, quod dederat, a christianis esse reddendum, ut servus in christiana lege permaneret
CTh. 3. 1. 6 [=brev. 3. 1. 6]
Iidem aaa. flaviano pf. p. illyrici et italiae. dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione* removerent, neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata, unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem*. dat. vi. kal. iun. vincentiae, tatiano et symmacho coss.
interpretatio. prior ordinatio legis fuerat, ut si unus ex consortibus pro quacumque* necessitate rem vendere voluisset, extraneus emendi licentiam non haberet. sed hoc melius probatur indultum, ut quicumque* de rebus suis libero utatur arbitrio, et praetermissis consortibus vel propinquis, cui voluerit, vendendi liberam habeat facultatem
CTh. 3. 1. 7 [=brev. 3. 1. 7]
Iidem aaa. remigio pf. augustali. semel inter personas legitimas initus empti* contractus et venditi ob minorem annumeratam pretii quantitatem nequeat infirmari. dat. iii. kal. april. constantinopoli, arcadio a. iv. et honorio a. iii. coss.