Latin
Book 3, lines 3.1.83-3.1.92
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.83-92
Not analysed yet
CTh. 3. 5. 3 [=brev. 3. 5. 3]
Idem a. valeriano agenti vicariam praefecturam. quamvis in lucro nec feminis ius ignorantibus subveniri soleat, contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere, retro principum statuta declarant. ne igitur soluta matrimonii caritate inhumanum aliquid statuatur, censemus, si futuris coniugibus tempore nuptiarum intra aetatem constitutis res fuerint donatae et traditae, non ideo eas posse revocari, quia actis consignare donationem quondam maritus noluit. dat. iv. kal. mai. gallicano et symmacho coss.
interpretatio. quamquam et feminis, quae per fragilitatem interdum excusari possunt, in aliquibus causis, si negligentes fuerint, lex subvenire noluerit, hic tamen specialiter voluit esse consultum, ut, si qua in pupillaribus annis marito fuerit copulata, et sponsaliciam* largitatem per negligentiam actis non allegaverit, huius legis beneficio, etsi gesta desint, inviolabilem in suo dominio donationem noverit permanere
CTh. 3. 5. 4
Idem a. pacatiano praefecto praetorio. si is, qui puellam suis nuptiis pactus est, intra biennium exsequi nubtias supersederit eiusque spatii fine decurso in alterius postea coniunctionem puella pervenerit, nihil fraudis ei sit, quae nuptias maturando vota sua diutius ludi non passa est. dat. prid. id. april. marcianopoli pacatiano et hilariano conss. (332 apr. 12).
CTh. 3. 5. 5 [=brev. 3. 5. 4]
Idem a. ad pacatianum pf. u. patri puellae aut tutori aut curatori aut cuilibet eius affini non liceat, quum prius militi puellam desponderit, eandem alii in matrimonium tradere. quod si intra biennium, ut perfidiae reus in insulam relegetur. quod si pactis nuptiis, transcurso biennio, qui puellam desponderit, alteri eandem sociaverit, in culpam sponsi potius quam puellae referatur, nec quicquam noceat ei, qui post biennium puellam marito alteri tradidit. dat. prid. id. april. martianopoli, pacatiano et hilariano coss.
interpretatio. si quis aut privatus aut militans, postquam sponderit, cum patre, tutore vel curatore puellae vel propinquis de puellae coniunctione definierit, debet post definitionem intra biennium nuptias celebrare. quod si tarditate aut negligentia sponsi biennii tempus excesserit, et alio viro se puella coniunxerit, absoluta erit a calumnia, vel ipsa, vel quicumque* suorum eam tradiderit: quia culpa est illius, qui differendo coniunctionem suam alteri nubendi locum patefecit. nam si intra biennium data fuerit, quid observetur, evidentius sequente lege cognoscetur
CTh. 3. 5. 6pr. [=brev. 3. 5. 5pr.]
Idem a. ad tiberianum vicarium hispaniarum. si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque* iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso sive heredibus eius restitui.