Latin
Book 4, lines 4.1.175-4.1.185
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.175-185
Not analysed yet
interpretatio. ingenua, quae se fiscali servo iunxerit, sive sciens sive ignara, ipsa manebit libera, filii vero eius et latini et spurii erunt, qui, quamvis liberi sint, iuri tamen obtingunt patronorum. idem est et si servo emphyteuticario se sociarit ingenua vel patrimoniali aut ex privata re principum excepto iure rei publicae, quod lex praesens voluit conservatum. (320 [?] ian. 27 [31?])
CTh. 4. 12. 4 [=11,5 h.]
Idem a. quaecumque mulierum post hanc legem servi contubernio se miscuerit, et non conventa per denuntiationes, sicut ius statuebat antiquum, statum libertatis amittat. dat. prid. non. oct. basso et ablabio conss. (331 oct. 6).
CTh. 4. 12. 5 [=11,6 h.]
Imp. iulianus a. secundo praefecto praetorio. senatusconsultum claudianum firmum esse censemus omnibus constitutionibus, quae contra id latae sunt, penitus infirmatis, ut libera mulier, sive procuratori sive actori privato sive alii cuilibet servili condicione polluto fuerit sociata, non aliter libertate amissa nexu condicionis deterrimae adstringatur, nisi trinis fuerit denuntiationibus ex iure pulsata. quod quidem circa privatas personas convenit observari; nam eas mulieres, quae fiscalibus vel civitatis servis sociantur, ad huius sanctionis auctoritatem minime pertinere sancimus. dat. et proposita in foro traiani viii id. dec. mamertino et nevitta conss.
interpretatio. senatus consulti claudiani auctoritas confirmatur etiam circa eas, quae procuratoribus et actoribus privatorum iunguntur, exceptis his, quae servis fiscalibus vel civitatum sociantur. (362 dec. 6)
CTh. 4. 12. 6 [=11,7 h.]
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad secundum praefectum praetorio. si apud libidinosam mulierem plus valuit cupiditas quam libertas, ancilla facta est non bello, non praemio, sed conubio, ita ut eius fili iugo servitutis subiaceant. manifestum est enim ancillam esse voluisse eam, quam liberam esse paenituit. dat. prid. non. april. triveris gratiano n. p. et dagalaifo conss.
interpretatio. si mulier ex contubernio servi fiat ancilla, filii quoque eius servi erunt. (366 [?] apr. 4)
CTh. 4. 12. 7 [=11,8 h.]
Impp. arcadius et honorius aa. ad anatolium praefectum praetorio illyrici. cuncti provinciales agnoscant, nisi trinis denuntiationibus liberae feminae servorum consortiis arceantur, nullo modo posse eas ad servitium detineri. dat. non. mart. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.