Latin
Book 4, lines 4.1.186-4.1.196
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.186-196
Not analysed yet
interpretatio. sine trina denuntiatione mulier servo iuncta non fit ancilla. (398 mart. 7)
CTh. 4. 13. 0. De vectigalibus et commissis
CTh. 4. 13. 1 [=brev. 4. 11. 1]
Imp. constantinus a. ad iunium rufum consularem aemiliae. penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in licitatione exstiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio concludatur, nec ullo modo interrumpatur tempus exigendis vectigalibus praestitutum. quo peracto tempore, licitationum iura conductionumque recreari oportet, ac simili modo aliis collocari; capitali sententia subiugando, quem plus aliquid, quam statutum est, a provincialibus exegisse constiterit. dat. kal. iul. crispo ii. et constantino ii. coss.
interpretatio. vectigalia sunt, quae fisco vehiculorum subvectione praestantur, hoc est aut in litoreis locis navibus aut per diversa vehiculis merces deportant, cuius rei conductelam apud strenuas personas triennio esse praecipit, et continuo hanc exactionem aliis iterum permittendam, qui maiorem summam praestationis obtulerint. ex qua conductione aut exactione, si quis plus, quam praeceptum fuerit, exigere tentaverit, ita ut mercatorem vel provincialem sub hac exactione gravare coeperit, periculo capitis se noverit esse damnandum
CTh. 4. 13. 2 [=12,2 h.]
Idem a. menandro. universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris gratia revehunt, nullum vectigal a stationariis exigantur. ea vero, quae extra praedictas causas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subiugamus. dat. iii id. iul. crispo ii et constantino conss. (321 iul. 13).
CTh. 4. 13. 3 [=12,3 h.]
Idem a. menandro. rusticanos usibus propriis vel culturae ruris necessaria revehentes vectigal exigi non sinimus: capitali poena proposita stationariis et urbanis militibus et tertiis augustanis, quorum avaritia id temptari firmatur. pro ceteris autem rebus, quas quaestus gratia comparant vendituri, solitum eos oportet vectigal agnoscere. dat. k. aug. crispo ii et constantino conss. (321 aug. 1).
CTh. 4. 13. 4 [=12,4 h.]
Imp. constantius a. ad proclianum proconsulem africae. praestatio vectigalis maximam continens utilitatem tanta debet diligentia custodiri, ut adsiduis licitationibus sumat augmentum. gravitas igitur tua vetustae praestationis augmenta viribus fisci de titulis vectigalium servari iubebit. dat. xiiii k. feb. constantinopoli constantio a. viii et iuliano c. conss. (356 [360] ian. 19).