Latin
Book 4, lines 4.1.210-4.1.219
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.210-219
Not analysed yet
CTh. 4. 14. 1. 1 [=brev. 4. 12. 1. 1]
Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per annotationem, meruisse responsum vel etiam iudiciis allegasse, nisi, allegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita, fuerit subsecuta conventio. in eandem rationem illis procul dubio recasuris, quae post litem contestatam, in iudicium actione deducta habitoque inter partes de negotio principali conflictu, triginta denuo annorum devoluto curriculo, tradita oblivioni ex diuturno silentio comprobantur.
CTh. 4. 14. 1. 2 [=brev. 4. 12. 1. 2]
Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat*, quam diu sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni. nam quum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario ei, similiter ut aliis, annorum triginta intervalla servanda sunt.
CTh. 4. 14. 1. 3 [=brev. 4. 12. 1. 3]
Hae autem actiones annis triginta continuis exstinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus fixis temporibus limitantur.
CTh. 4. 14. 1. 4 [=brev. 4. 12. 1. 4]
Annorum autem curricula ita numerari conveniet, ut et illa in demensionem tempora reducantur, quae ante nostrae mansuetudinis sanctionem iugi taciturnitate fluxerunt.
CTh. 4. 14. 1. 5 [=brev. 4. 12. 1. 5]
Verum ne qua otioso nimis ac desidi querimonia relinquatur, ei, qui se fiducia perpetuitatis actionem non movisse commemorat, decem post hanc legem annorum spatia continua superioribus addi praecipimus, ut, si quidem ante sanctionem hac lege praefinitos annos decurrisse patuerit, praeter ea tempora, quae manarunt, decem actori annorum spatia prorogentur, ita ut tempus illi hoc continuum ex legis tempore numeretur. quod si decem illi anni superesse videbuntur aut amplius, ulterius eum nihil desiderare conveniet, sed proprio lapsu temporis decurrente ad triginta usque consummationem debere suo spatio esse contentum; si annos quidem restare non dubium est, sed infra decem eorum intervalla concludi, nihilominus etiam sic eum spatium tantum oportebit accipere, ut decem integer numerus compleatur; postquam hac definitione nulli movendi ulterius facultatem patere censuimus, etiamsi se legis ignorantia excusare tentaverit. dat. xviii. kal. dec. constantinopoli, victore v. c. cos.