Latin
Book 4, lines 4.1.220-4.1.227
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.220-227
Not analysed yet
interpretatio. haec lex, licet in reliquis rebus fuerit abrogata, propter hoc tamen ut poneretur oportuit, quia de tricennio loquitur, quod pupillis, quam diu sub tutoribus agunt, non debeat imputari, sed, ubi ad eos annos pervenerint, quibus curatores habere possent, id est vir ad quintum decimum et puella ad tertium decimum annum, ex eo in causis eorum tricennalis actio, quemadmodum omnibus, supputetur: sicut et novella valentiniani testatur, quae videtur haec obscurius inter cetera posuisse, quae tamen ita dicit: "excepto privilegio pupillaris aetatis, quod divae memoriae patris nostri theodosii lege concessum est, intra eadem tempora terminetur." nam et hoc lex ista evidenter exponit, ut, sicut illa, quae perpetua erant, ad tricennium iussa sunt revocari, ita omnes causae, quibus infra tricennium tempora constituta sunt, suis quibusque locis et temporibus observentur, hoc est ut, quaecumque* seu de vicennio seu de decennio seu de quinquennio seu de anni spatio posita sunt et his similia, nullatenus ad tricennium perducantur
CTh. 4. 15. 0 [=brev. 4. 13. 0.] De quinquennii praescriptione.
CTh. 4. 15. 1 [=brev. 4. 13. 1]
Impp. honor. et theodos. aa. palladio pf. p. post alia: competitorem quinquennii possessor eliminet: debet enim iuxta constantinianae legis indultum hoc privilegio petitor arceri, quo fiscus noster excluditur. quod si quando fortassis emerserit, ordinarios iudices, competitionis obreptione rescissa, tuitionem pulsatis praestare iubemus enixam, quibus tamen lustralis aderit absque interpellatione possessio. dat. viii. id. iul. ravenna, eustathio et agricola coss.
interpretatio. quicumque* rem fiscalem per quinquennium possedisse probatur, ita ut a nullo exinde fuerit expulsus, et hanc ipsam rem aliquis sibi petere a principe voluerit, possidenti in tantum lege consultum est, ut etiam tuitionem ferre possessori iudicem iusserit et competitionis constitutionem ordinaverit rescindendam, si tamen ille, qui possedit, sine ulla inquietudine per quinquennium se docuerit possidere, quia hoc spatio temporis ab eo, qui sine molestia possedit, etiam fiscum suum iussit excludi
CTh. 4. 16. 0. De re iudicata
CTh. 4. 16. 1
Imp. constantinus a. ad proculum. preces et impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit, sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine iudiciorum expelli. dat. vii kal. ian. constantino a. v. et licinio c. conss. (319 dec. 26).