Latin
Book 4, lines 4.1.243-4.1.247
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.243-247
Not analysed yet
interpretatio. quicquid praesentibus partibus in causis fuerit ordinatum, plenissimam habebit firmitatem, nec poterit immutari
CTh. 4. 18. 0. [=brev. 4. 16. 0.] De fructibus et litis expensis.
CTh. 4. 18. 1 [=brev. 4. 16. 1]
Impp. valentin. et valens aa. olybrio pf. u. litigator victus, quem invasorem alienae rei praedonemve constabit, sed et qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur, nec tantum simplorum fructuum praestationem aut eorum, quos ipse percepit, agnoscat, sed duplos fructus et eos, quos percipi oportuisse, non quos eum redegisse constabit, exsolvat. et praedoni quidem ratio a die invasi loci usque ad exitum litis habeatur; ei vero, qui simpliciter tenet, ex eo, quo, re in iudicium deducta, scientiam malae possessionis accepit. heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est. addimus etiam, ut impensas sumptusque* litis, re ad finem deducta, petitoribus praestent. ac ne ipsos quidem petitores, qui inanes lites et iurgia non movenda ingerunt possidentibus, ab istius cautionis merito segregamus iubemus enim, ut, si intentio petitoris improba iudicetur, praestet possessori sumptus*, praestet impensas, quas eum toto litis tempore sustinuisse claruerit, etiamsi super hac re expressior cesset sententia iudicantis. dat. vii. kal. mai. treviris, valentin. n. p. et victore coss.
interpretatio. quisquis rem alienam male possederit, si in iudicio fuerit superatus, quod rem sibi non debitam occupare praesumpsit*: sed et ille, qui conventus a certo domino reddere pervasa noluerit, non solum pro hac ipsa re reddenda, quum superatus fuerit, teneatur, sed fructus rei ipsius duplos ex eo tempore, quo res pervasa est, cogatur exsolvere, non quales se ipse dixerit collegisse, sed quales per diligentem culturam consequi proprii domini utilitas potuisset. ille etiam, qui rem alienam scienter usurpare praesumpserit*, a die invasi loci usque ad consummatam litem simili ratione exigatur. nam qui simpliciter sine praesumptione* aliquam rem tenuerit, ex eo similiter solvat, ex quo, re in iudicium deducta, quod rem male possideat, conscientiam ipsius coeperit non latere. heredes quoque eorum in his damnis, si victi fuerint, quibus auctor ipsorum, simili modo succumbant. addimus quoque, eiusmodi personis ut et sumptus* et expensas litis ex eo die, a quo de tali re coeperint litigare, usque dum finiatur, pulsantibus reddant: nam et ipsi, qui alios possidentes pulsare tentaverint, si ea in iudicio repetant, quae sua probare non possint, similiter sumptus* et expensas litis pulsatis possessoribus reddant, quantum eos toto litis tempore perdidisse constiterit