Latin
Book 5, lines 5.1.104-5.1.113
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 5.1.104-113
Not analysed yet
interpretatio. si quis infantem a sanguine emerit et nutrierit, habendi eum et possidendi liberam habeat potestatem. sane si nutritum dominus vel pater recipere voluerit, aut eiusdem meriti mancipium nutritori dabit, aut pretium nutritor, quantum valuerit, qui nutritus est, consequatur
CTh. 5. 11. 0. . . . . . . . . . . . . . . . . .
CTh. 5. 11. 7 [=v,15,7 h.]
(?) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . el emeritis veteranis vel gentibus dividamus. dat. xvii k. feb. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 ian. 16).
CTh. 5. 11. 8 [=v,15,8 h.]
Idem aa. ad rufinum praefectum praetorio. quicumque possidere loca ex desertis voluerint, triennii immunitate potiantur. qui vero ex desertis nonnihil agrorum sub certa professione perceperunt, si minorem modum professi sunt, quam ratio detentae possessionis postulat, usque ad triennium ex die latae legis in ea tantum possessione permaneant, quam ipsi sponte obtulerunt exacto autem hoc tempore sciant ad integrae iugationis pensitationem se esse cogendos. itaque qui hoc sibi incommodum iudicarit, e vestigio restituat possessionem, cuius in futurum onera declinat. dat. viii id. aug. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 aug. 6).
CTh. 5. 11. 9 [=v,15,9 h.]
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. per italiam afanticiae iugerationis onere consistentibus patrimoniis superfuso unumquemque tributarium adiectionem alieni debiti baiulare non dubium est; ideoque deserta iugatio, quae personis caret, hastis subiciatur, ut licitationis competitione futuros dominos sortiatur. ea enim . . . . . . . . . . . . . . . (364/5 . . .) .
CTh. 5. 11. 11 [=v,15,11 h.]
. . . . . . . . . Ua. . . Babuntur, diu tracta et iam paene sine debitoribus debita condonentur; ea tamen ratione servata, ut prius domini longioribus temporum metis edictis celeberrimis evocentur, quo facilius spe impunitatis ad avitos lares et propria tecta revocentur: ac tum demum, si intra maium mensem, quod spatium dissitis idoneum et volentibus longum est, non advenerint, quicumque se sponte optulerit, non obligandus de onere praeterito pro portione hoc modo possessionis in futurum annonarii canonis vectigal expendat, de iure dominii et perpetuitate securus. dat. viii k. oct. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 sept. 24).