Latin
Book 5, lines 5.1.93-5.1.103
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 5.1.93-103
Not analysed yet
interpretatio. ingenui, qui tyranni temporibus addicti sunt servituti, ingenuitati reddantur. quod si quis sciens hoc ordine addictum ingenuum in servitute tenuerit, noverit in se legibus vindicandum
CTh. 5. 9. 0. [=brev. 5. 7. 0.] De expositis.
CTh. 5. 9. 1 [=brev. 5. 7. 1]
Imp. constantinus a. ad ablavium pf. p. quicumque* puerum vel puellam proiectam de domo, patris vel domini voluntate scientiaque, collegerit ac suis alimentis ad robur provexerit, eundem retineat sub eodem statu, quem apud se collectum voluerit agitare, hoc est sive filium sive servum eum esse maluerit: omni repetitionis inquietudine penitus summovenda eorum, qui servos aut liberos scientes propria voluntate domo recens natos abiecerint. dat. xv. kal. mai. constantinopoli, basso et ablavio coss.
interpretatio. quicumque* expositum recenti partu, sciente patre vel matre vel domino, collegerit ac suo labore educaverit, in illius, a quo collectus est, potestate consistat, seu ingenuum seu servum, quem nutrivit, esse voluerit, et si adoptare voluerit in filium vel libertum aut in servitium permanere, propria utatur potestate
CTh. 5. 9. 2 [=brev. 5. 7. 2]
Impp. honor. et theodos. aa. melitio pf. p. nullum dominis vel patronis repetendi aditum relinquimus, si expositos quodammodo ad mortem voluntas misericordiae amica collegerit (nec enim dicere suum poterit, quem pereuntem contempsitit*); si modo testes episcopalis subscriptio fuerit subsecuta, de qua nulla penitus ad securitatem possit esse cunctatio. dat. xiv. kal. april. ravenna, honorio ix. et theodos. v. aa. coss.
interpretatio. qui expositum puerum vel puellam, sciente domino vel patrono, misericordiae causa collegerit, in eius dominio permanebit: si tamen contestationi de collectione eius episcopus clericique subscripserint, quem postea suum dicere quisquam non poterit, quem proiecisse probatur ad mortem
CTh. 5. 10. 0. [=brev. 5. 8. 0.] De his, qui sanguinolentos emptos* vel nutriendos acceperint.
CTh. 5. 10. 1 [=brev. 5. 8. 1]
Imp. constantinus a. italis suis. secundum statuta priorum principum, si quis infantem a sanguine quoquo modo legitime comparaverit vel nutriendum putaverit, obtinendi eius servitii habeat potestatem: ita ut, si quis post seriem annorum ad libertatem eum repetat vel servum defendat, eiusdem modi alium praestet aut pretium, quod potest valere, exsolvat. qui enim pretium competens instrumento confecto dederit, ita debet firmiter possidere, ut et distrahendi pro suo debito causam liberam habeat: poenae subiiciendis iis, qui contra hanc legem venire tentaverint. dat. xv. kal. sept. serdica, constantino a. viii. et constantino caes. iv. coss.