Latin
Book 6, lines 6.1.113-6.1.122
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.113-122
Not analysed yet
CTh. 6. 4. 13pr.
Idem a. ad senatum. ex quinque praetoribus, qui sollemniter designati editionem celebrare consuerunt, tres numero editionis necessitati et populi voluptatibus operam dent, duo vero argentum inferant eiusdem urbis fabricis provida ratione profuturum. namque constantiniana, quae prior est, ita deputari fabricis debet, ut mille libras argenti praetor expendat flavialis vero, quae tertia est, quingentas operibus eiusdem urbis exhibeat. (361 mai. 3).
CTh. 6. 4. 13. 1
Quod si qui ex his, qui praetores fuerint designati, ad editionem subeundam venire non potuerint vel aetate vel aegritudine retardati, cum pondere, sicut nobis moderantibus conditum est, ad officium praefecti urbi procuratorem debebunt ilico destinare, scilicet ut sub eius praesentia opus, quod ex eo pondere coeptum fuerit, construatur, hac pollicitatione dumtaxat, ut eidem operi ex eius nomine titulus inscribatur. (361 mai. 3).
CTh. 6. 4. 13. 2
In potestate censualium denominatio non sit, sed ante decennium legitimo senatus consulto praetores designati editionem praeturasque ipsas senatus arbitrio sortiantur, ita ut, si conventi iidem venire neglexerint, dimidium plus, quam quanti sumptuum necessitas postulat, vel in argento vel in ipsis pigneribus ad praefecti urbi officium destinetur: quod quidem pondus operibus publicis debebit adscribi sine ulla conmendatione atque inscriptione eius nominis, qui officia dignitatis per contumaciam detrectarit. (361 mai. 3).
CTh. 6. 4. 13. 3
Quod si iudices, qui praefecti urbi fuerint inscriptione conventi, rem segnius exsecuntur et nequaquam aut ipsos ad urbem aut pignera destinarint, per singulos praetores ipsi iudices denas auri libras, officia vero eorum quinas denas inferre debebunt, ita ut exerto vigore praefecti urbis nostrae auri pondus exactum operibus faciat mancipari. nec ulla protrahendi sit causa, cum in tantum praefecturae urbi dignitatem auctam esse velimus, ut haec condemnatio ob segnitiem conventionis inflicta missis ab eodem praefecto urbi officialibus debeat postulari. (361 mai. 3).
CTh. 6. 4. 13. 4
Quod si qui forte vicaria potestate perfuncti praeturam hinc acceptam ferri student, statutum pondus argenti viribus inferre nostrae urbis adigantur, videlicet ut tantum inferant, quantum eos praetores inferre iussimus, qui editionis necessitate cessante argentum fabricarum contemplatione praebituri sunt. dat. v non. mai. gyfyrae tauro et florentio conss. (361 mai. 3).