Latin
Book 6, lines 6.1.123-6.1.130
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.123-130
Not analysed yet
CTh. 6. 4. 14
Idem aa. ad senatum. placuit, patres conscripti, eos solos designare praetores, qui aliquibus editionibus functi sunt, sic videlicet, ut praevaleat numerus isque praedictum suscipiat magistratum, quem plures crediderint eligendum. dat. xi kal. iun. sirmio eusebio et hypatio conss. (359 mai. 22).
CTh. 6. 4. 15
Idem a. ad senatum. meministis profecto, patres conscripti, nec ullius temporis avellet oblivio, quod facundus ex proconsule et arsenius ex vicariis praetorum insignibus splenduerunt, nec quisquam horum putavit esse praeturam intra propriam dignitatem. quid autem illustrius his repperitur exemplis? debuerat profecto res ista, debuerat alios etiam conmonere proconsulari ac vicariae praefecturae praeditos potestate non esse praeturam minorem propriis meritis. oportuit adpeti splendidos fasces, decuit tanti nominis gloriam concupisci, nec aliquem omnino fas erat nominationibus reluctari, quas nec ratio prohibet et exempla confirmant. a vobis ergo praetores placuit designari et vestro eligi arbitrio iussimus, qui suscipiant fasces editionibus operam praebituri, nec ad notitiam nostram praefective praetorio clarissimi viri super nominationibus ullis referri. dat. xi kal. iun. sirmio eusebio et hypatio conss. (359 mai. 22).
CTh. 6. 4. 16
Idem a. ad senatum. praetori defertur haec iurisdictio sancientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptator examinet adsertionibus ordinatis, quas iuxta ordinem iuris convenit celebrari. sane interponi ab eo decreta conveniet, ut, sive in integrum restitutio deferenda est, probatis dumtaxat causis ab eodem interponatur decretum, seu tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur ab eo interpositio decretorum: quippe cum aput eum quoque adipisci debeat patronorum iudicio sedula servitus libertatem, nec sane debita filiorum votis patrum vota cessabunt, ut patente copia liberos suos exuant potestate, magis propriis obsequiis mancipatos, cum sese intellegant his obsequii plus debere, a quibus sese meminerunt vinculis curiae exutos. dat. iii kal. ian. eusebio et hypatio conss. (359 dec. 30).
CTh. 6. 4. 17
Impp. valentinianus et valens aa. ad olybrium praefectum urbi. divinum parentem nostrum constantinum sanxisse perspeximus, ut, quando vivo patre atque omnia cognoscente munera senatoria eundem nominatum praetorem diem functum esse proponeretur ac superstites viderentur esse filiae masculorum natura minime extante, nullam executionem haberent feminae. igitur quando evenerit non solum masculos successores esse patri suo, verum etiam feminas hereditario iure succedentes advenire, tam praeturam quam etiam oblationes, universas personis earundem nullo modo concedas, sive plenae aetatis sive adultae constitutae fuerint. sed iuxta portionem hereditariam singularum personarum adtributa paterna subire et ipsas compellere curabis. etsi iniustum enim atque dedecus videtur mulieres ad laticlavum atque insignia procedere, tamen car. . Nariam praeturam iuxta glebam paternae substantiae cognoscere poterunt. dat. xiiii kal. feb. ipsis aa. conss. (368? 370? ian. 19).