Latin
Book 6, lines 6.1.177-6.1.188
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.177-188
Not analysed yet
CTh. 6. 4. 28
Idem aa. simplicio praefecto praetorio. post alia: qui ducatum administrarunt, ad editionem vel nominationem praeturae pertineant praeter eos, qui gravissimam armatae militiae sollicitudinem longa temporum serie pertulerunt et eos, qui sacri consistorii nostri arcanis interesse meruerunt. hos enim a praeturae munere alienos esse censemus. dat. x kal. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii augg. conss. (396 dec. 23).
CTh. 6. 4. 29
Idem aa. . . . . praefecto urbi. nuper quidem huiusmodi praecesserat sanctio principalis, ut theatralis per praetores facienda depensio in aquaeductus fabricam verteretur; nunc vero iusta moderatione facias custodiri, ut praetores romanus et laureatus natalibus nostri numinis scaenicas populo praebeant voluptates. dat. iiii kal. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 dec. 29).
CTh. 6. 4. 30
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. ex quinque praetoribus, qui aquaeductui theodosiaco fuerant deputati, unum, qui centum librarum argenti munificentiam suam definita erogatione praecludit, aeterni principis ac fratris mei honorii natalium festivitatibus praecipio deputari. dat. prid. kal. ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 [?] dec. 31).
CTh. 6. 4. 31
Idem aa. ad senatum et populum. post alia: neminem editorum, quos votivi sumptus designarit electio, responsum nostrae tranquillitatis solvat, sed designationum ordo servetur. et cetera. dat. xvii kal. mai. mediolano caesario et attico conss. (397 apr. 15).
CTh. 6. 4. 32
Idem aa. . . . . praetor divini numinis nostri pro his praetoribus, qui primae editioni fuerant adtributi, praebeat populo voluptates. dat. vi kal. iul. nicomedia, acc. prid. kal. aug. constantinopoli caesario et attico conss. (397 iun. 26).
CTh. 6. 4. 33
Idem aa. severo praefecto urbi. praetores, qui loco primo sunt, trecentas libras argenti in explicando munere non cogantur excedere: hi vero, qui primos sequuntur, centum quinquaginta libras argenti depensuros esse cognoscant: at vero hi, qui loco tertio numerantur, centum libras argenti dependant nec cuiquam profundendi licentia tribuatur. quia vero theatralibus et circensibus ludis per annos singulos celebrandis unus praetor nutu nostrae clementiae quingentarum librarum argenti nuper fuerat deputatus, nunc vero hanc quantitatem constat in prioribus praetoribus. . . . . (a. 398? . . .) .