Latin
Book 6, lines 6.1.189-6.1.196
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.189-196
Not analysed yet
CTh. 6. 4. 34
. . . . . . . . . . . . . . It praeiudicium fieri non patimur, cum his in severi examine iudicii constitutis, quod quidem actorum intra tempus exhibitorum tenore monstrabitur, occupatio amplissimi senatus vel quaelibet ratio iudiciariae dilationis nocere nequeat. itaque hac amota formidine causa cuiusque pro suo merito ventiletur, ut si quid in huiusmodi causa iam de praeiudicio temporis ex sententia statuatur, firmum permaneat. in. . . Alis vero, nisi intra quinque menses nominatos admonuerint, intra septem etiam causas excusationis cognosci propere instanter monendo perfecerint, poenam lege divi valentis statutam inminere praecipimus. et quia multis rei familiaris angustiae in hac editione dilationem necessariam faciunt et triennii dilatio, quae lege hisdem concessa fuerat ob reparationem nimirum muneris, exolevit, quia scilicet in curando eo non tam longis ad reparationem spatiis indigent, curae iam id magnitudinis tuae atque ordinis amplissimi dandum statuimus, ut consideratis allegationibus et fortunis hominum his, quibus merito deferri potest, biennii vel triennii aut etiam quinquennii, si res exegerit, indutiae praebeantur, quod quidem necessitatis est vel etiam mediocritatis sollacium, non voluntariae ac deliciosae voluptatis vacatio, ut copiosi etiam adfluentes divitiis iis indutiis perfruantur. dat. prid. id. iun. constantinopoli basso et filippo conss. (408 iun. 12).
CTh. 6. 5. 0. Ut dignitatum ordo servetur.
CTh. 6. 5. 1 [=brev. 6. 1. 1]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. ad clearchum pf. u. nihil est tam iniuriosum in conservandis et custodiendis gradibus dignitatum quam usurpationis ambitio. perit enim omnis praerogativa meritorum, si absque respectu et contemplatione vel qualitate etiam provectionis emeritae custodiendi honoris locus praesumitur potius quam tenetur, ut aut potioribus eripiatur id, quod est debitum, aut inferioribus prosit, quod videtur indebitum. dat. iv. kal. iun. constantinopoli, merobaude ii. et saturnino coss.
interpretatio. nemo sibi honores vel dignitatem, quam a principe ipse non meruerit, praesumat, quia, sicut eis, qui meruerunt, dignitas ornamentum est, ita nota maculandi sunt, qui praesumunt
CTh. 6. 5. 2 [=brev. 6. 1. 2]
Iidem aaa. ad praetextatum pf. p. coelestis recordationis valent. ,genitor nominis nostri, singulis quibusque dignitatibus certum locum meritumque praescripsit. si quis igitur indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat, sitque plane sacrilegii reus, qui divina praecepta neglexerit. dat. xii. kal. iun. mediolano, richomere et clearcho vv. cc. coss.