Latin
Book 6, lines 6.1.418-6.1.425
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 6.1.418-425
Not analysed yet
CTh. 6. 27. 19
Idem aa. helioni magistro officiorum. agentum in rebus indiscreta merita esse non sinimus nec indignos frui privilegiis laborantum. ideoque sancimus, ut nullus ex his emendicato suffragio ad honorem principatus audeat adspirare, nisi quem ordo militiae ac laborum testimonium ad hunc honoris gradum provexerit. quod si quis corporis inbecillitate quassatus eoque modo laboris impatiens longam militiae seriem tolerare non patitur, is non ante dignitatem principatus honorariam mereatur, quam si xx annorum stipendia complevisse scholae totius adtestatione docuerit. hos sane, qui quoquomodo per ambitionem sine ullo stipendiorum suffragio memoratam principatus adepti sunt dignitatem, post eos, qui laborum merito consecuti sunt, numerari decernimus. dat. v kal. dec. constantinopoli honorio a. xi et constantio ii v. c. conss. (417 nov. 27).
CTh. 6. 27. 20
Impp. theodosius et valentinianus aa. helioni patricio et magistro officiorum. qui ex agentum in rebus numero militiae ordine ac labore decurso ducenae dignitatis meruerit principatum, aut qui viro illustri magistro officiorum ut probatus fuerit adiutor eo tempore, quo iam honoratis viris coeperit adgregari, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, honore potiatur, conservatis sine dubio veteribus privilegiis divorum in eos principum largitate collatis. dat. x kal. ian. constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 dec. 23).
CTh. 6. 27. 21
Idem aa. hierio praefecto praetorio. quicumque impleto militiae suae ordine ac labore finito ad ducenae pervenerit principatum, quisque magistri officiorum iudicio probatus adiutor extiterit tempore, quo iam honoratorum virorum coetibus inseritur, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, infulis perfruantur, privilegiis procul dubio isdem, quibus antehac usi videntur, reservatis. dat. x kal. ian. theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. (426 dec. 23).
CTh. 6. 27. 22
Idem aa. proculo praefecto urbi. agentum in rebus schola, quae nostro iudicio vicarianam dignitatem adepta est, id quidem suos primates post stipendiorum finem mereri non ambigat. verum amplissimi ordinis adsertioni pareat, ut quoniam ii, quos militiae finis ad principatus honorem adduxit, senatoriis se aestimant functionibus eximendos, in priore dignitate permaneant, cuius inmunitatem amplexi sunt. et cetera. dat. prid. kal. feb. constantinopoli tauro et felice conss. (428 ian. 31).